- 136 -

1328 (27. czerwca) Wrocław.

Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, Ziemi Kłodzkiej, przekazuje miastu Wrocław czynsze dziedziczne na Starym oraz Nowym Mieście etc.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slezie, dominus Wratizlauie et in GlaczKłodzko, omnibus in perpetuum presentibus et futuris huius pagine testimonio volumus esse notum, quod cum serenissimi principes duces et domini olim progenitores nostri pie recordacionis censum hereditarium, qui ad ipsos pertinebat in antiqua ciuitate nostra Wratizlauiensi ob suarum remedium animarum ciuibus et ciuitati nostre predicte ad strvcturam sev poncium reparacionem specialiter de ipsorum munificencia contulissent, nos vero cupientes, vt tenemur, predictorum nostrorum progenitorum inherere vestigiis censum hereditarium noue nostre ciuitatis consulibus nostre ciuitatis Wratizlauie antique pro reparacione et structura poncium swadentibus nostris fidelibus ducali munificencia damus et perpetuis temporibus elargimur ex vnione, qua dictas nostras ciuitates antiquam videlicet et nouam de benepladto nostro ac speciali beniuolenda fecimus adunari. In cuius rei euidens testimonium has patentes litteras nostri sigilli appensione firmiter fecimus roborari.

Datum et actum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo vigesimo octauo feria quarta post diem beati Jacobi apostoli presentibus nostris fidelibus Janone de Borsnicz, Hermanno de Borsnicz, Tyczcone de Rideburg, Petro de Glogouiaz Głogowa, Hancone Kolneri, Johanne Colmas et domino Ottone de Donyn, prothonotario curie nostre, et aliis multis.