- 135 -

1328 (27. stycznia) Wrocław.

Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, Ziemi Kłodzkiej, dokumentuje, że prepozyt szpitala Świętego Ducha we Wrocławiu nabył roczne czynsze w wysokości 3 małdrów żyta na wiosce Wróblowice.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauie et in Glacz, notum fore cupimus tam presentibus qvam futuris hanc paginam inspecturis, qvod venientes ad nostram presenciam nostri fideles Zcamborius et filius fratris sui Vrozkonis bone memorie Petrus dictus de VroblewiczZ Wróblowic w pow. Środa Śląska sana mente ac bona eorum corporis valitudine confessi sunt, Johannem dictum Schel, civem novae civitatisNowe Miasto we Wrocławiu nostre prope muros civitatis Wratislauie, apud eos pro pecunia sua in bonis eorum Vroblewicz nuncupatis in viginti quinque mansis et in scolteto et in rusticis in eisdem viginti quinqve mansis residentibus comparasse tres malderatas siliginis, qvas qvidem malderataa dicti Zcamborius et Petrus dicto Johanni Schel infra quatuordecim dies post festum beati Michaelis ad domum suam propria vectura adducere tenebuntur, ad tempora vite prefati Johannis singulis annis reuolutis. Post mortem vero sepedicti Johannis Schel praefati Zcamborius et Petrus, suus patruus, memoratas tres malderatas domino preposito sancti spiritus prope Wratislauiam, quicunque erit pro tempore, similiter soluent et adducent propria vectura in termino prenotato temporibus perpetuis contradictione qualibet procul mota. Eciam si omnes antedicti viginti quinque mansi, qvod absit, desertarentur vsque ad vnicum mansum, adhuc sepe dictas tres malderatas solvere de eodem tenebuntur, hoc adjecto, si in prenominato termino non solverentur, ut est premissum, ex tunc iudex nostre curie debet in supradictis bonis sine omni strepitu et figura iudicii sufficiencia pignora recipere et prenotato Johanni Schel aut preposito sancti spiritus post suam mortem presentare nobis irrequisitis. In cuius rei testimonium huic litere nostrum sigillum duximus apponendum.

Datum et actum apud Wratislauiam infra octauas beate Agnetis anno domino M° CCC XXVIII° presentibus nostris fidelibus Johanne et Hermanno dictis de Porsenicz, Thizkone de Rydeburc, Petro de Glogouiaz Głogowa, Johanne Colmas, Opezkone, iudici curie, domino Johanne de Ladimiria, curie nostre notario, qui presenda habuit in commissis.