- 171 -

1342 (3. lipca) Pont-Saint-EspritMiejscowość i gmina we Francji.

Jan I. Luksemburski król Czech przekazuje pogorzelcom miasta Wrocław, na ich prośbę, czynsze pieniężne (Münzgeld), które rocznie wynoszą 160 grzywien groszy praskich, aby w krótkim czasie mogli odbudować swe domostwa etc.

— Johannes, dei gracia rex Bohemie et comes Lucemburgensis, consulibus et vniuersitati ciuitatis nostre Wratislauiensis, dilectis fidelibus nostris, graciam nostram et bonam voluntatem!
Quia sicut vita regis salus est populi sibi subditi, sic eciam status bonus et pacificus subditorum ad regisW oryg.: regia. cedit continuum incrementum; idcirco decet quoslibet reges et principes subditorum suorum dampnis et oppressionibus compati et eos gracia sue clemencie a iacturis et dispendiis releuare. Sane oblata nostro culmini pro parte uestra peticio continebat, quod ciuitas uestra, que inter alias ciuitates illarum parcium erat edificata magnifice et constructa et alias nobilissima et insignis, casu fortuito nouiter totaliter est combusta et in combustione huiusmodi preter edificiorum consumpcione in bonis mobilibus uestris in ipsa ciuitate consistentibus subiistis irreparabilia et innumerabilia detrimenta, quare nobis humiliter supplicastis, vt in releuationem aliqualem dampnorum huiusmodi et celeriorem restaurationem ipsius ciuitatis aliquas gracias et immunitates uobis et ciuitati predicte concedere de nostra clemencia dignaremur. Nos igitur, qui in affliccionibus uestris et aliorum subditorum nostrorum affligimur et in dampnis dampnificamur eorum, attendentes uestram fidelitatem eximiam et deuocionem constantem, quibus erga maiestatem nostram iugiter claruistis ac huiusmodi uestra dampna et dispendia, que uobis et ciuitati uestre sunt ex combustione huiusmodi subsecuta, debita consideracione pensantes ac in illis fidelitati uestre pio compacientes affectu, cupientes quoque, ut ciuitas uestra ad statum felicem et prosperum auctore domino celeriter reducatur et propterea volentes uos speciali gracia nostre liberalitatis regie preuenire seruicium annuum centum sexaginta marcarum grossorum denariorum Pragensium, qui (!) pecunia monetalis uulgaliter nuncupatur, nobis et antecessoribus nostris ducibus dicte ciuitatis debitum annuatim et in duobus terminis a vobis solui annis singulis consuetum, uidelicet medietatem in beati Michaelis et reliquam in beatorum apostolorum Philippi et Jacobi festiuitatibus vobis et successoribus uestris imperpetuum de nostra speciali gracia regia et liberalitate munifica presencium tenore remittimus ac vos uestro et successorum uestrorum nomine ab huiusmodi census solucione liberos et immunes imperpetuum reddimus et exemptos. Et in huiusmodi gracie nostre singularis testimonium et vestram futuram cautelam et vestrorum eciam posterorum presentes litteras maiestatis nostre paruo sigillo in absencia nostri maioris sigilli munitas vobis et ciuitati uestre predicte duximus concedendas.

Datum apud sanctum Saturninum alias sanctum spiritum nuncupatum Vticensis diocesis die tercia mensis Julii anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo.