- 153 -

1337 (7. lutego) Wrocław.

Rajcy miasta Wrocław jako zarządca tamtejszego klasztoru św. Katarzyny świadczy w sprawie przyjęcia przez Macieja, prowincjała polskiej prowincji dominikanów do tegoż klasztoru dziesięć nowych mniszek poza wyznaczone sześćdziesiąt oraz związanych z tym problemami finansowymi etc.

— Nouerint vniuersi presentes literas habituri, quod nos . . consules Wratizlauienses, prouisores in temporalibns monosterii beate Katherine virginis apud nos in Wratislauia, eiusdem monosterii summopere ad vtilitatis et profectus augmentum intendentes reuerendo patri domino Mathie, prouinciali Polonie ordinis predicatorum, cum instancia supplicauerimus, quatenus admittere dignaretur, quod vltra statutum numerum sexagenarium sanctimonialium monosterii predicti confirmatum prius per magistrum ordinis et sigillis ipsius nostrisque roboratum locari possent et recipi decem puelle, vt exinde defectus notabiles corrigi possent monosterii supradicti. Qui quidem dominus Mathias nostris annuens precibus suum ad hoc benignum prebuit assensum, videlicet quod vltra prefatum sexagenarium numerum recipere possumus et debeamus decem puellas non claudas, non cecas sed per omnia bene sanas, que non in habita seculari educari et teneri debeant sed in habita spirituali ordinis recipi et vestiri. Nec aliqua puella, cuiuscunque fuerit condicionis, recipienda non minus dare debeat nisi quinquaginta marcas denariorum et duas marcas certorum reddituum pro expensis, vestibus et aliis necessariis comparandis. De qua quidem pecunia curam diligentem adhibere promittimus, vt in ipsius monosterii vsus et vtilitates vtiliter conuertatur, nec liceat nobis aut nostris successoribus . . consulibus, qui pro tempore fuerint, vltra prefatum numerum in prefatum monosterium aliquam recipere puellam, nisi prius idem numerus per mortem decem sororum fuerit totaliter diminutus. Ius eciam fratrum, quod ipsis super eodem competit monosterio, saluum conseruare promitttimus et illesum, pro quo sigillum nostrum presentibus est appensum.

Datum Wratizlauie anno domini millesimo ccc xxx septimo die crastina beate Thorothee virginis.