- 134 -

1328 (22. stycznia) Wrocław.

Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, Ziemi Kłodzkiej, potwierdza, że przed nim, jego wierny rycerz Johann Tzchamborii (Tschammer) zwany z Kazanowa, odsprzedał, za kwotę 100 grzywien, braciom Nikolausowi, Konradowi i Heinrichowi z Pszenna, wszelakie swe prawa do ceł wodnych pod Wrocławiem oraz do czynszów stąd płynących.

— Nos Henricus, dei gracia dux Siesie, dominus Wratizlauie et in GlaczKłodzko, recognoscimus singulis et publice protestamur vniuersis, ad quorum cognicionem peruenerit presens scriptum, quod veniens ad nostram presenciam fidelis noster, dominus Johannes Tzchamborii, miles dictus de SchiltbercZ Kazanowa w pow. Strzelin, sanus mente et in bona sui corporis ualitudine sano ac maturo prehabito consilio suorum amicorum discretis viris et honestis fidelibus ciuibus nostris Wratizlauiensibus, Nicolao, Conrado et Henrico, fratribus, dictis de WacenrodePszenno w pow. Świdnica, omne ius suum, quod habuit in theoloneo aquo apud Wratizlauiam et censum suum eiusdem theolonei, prout ipse habuit, tenuit et possedit multis temporibus retroactis pro centum marcis rite et racionabiliter obligauit atque coram nobis eisdem voluntarie resignauit. Nos itaque dictam obligacionem et uoluntariam resignacionem gratas, ratas habentes et inuiolabiles predictis Nicolao, Conrado et Henrico de Wacenrode, fratribus, ciuibus nostris Wratizlauiensibus, presentem litteram dedimus nostri sigilli robore communitam presentibus fidelibus nostris Ticzcone de Rideburc, Johanne de Colmas, Hancone Colneri, Gunthero de Krsisanowicz, Jeschcone de SmolczZe Smolca w pow. Wrocław, Hancone Engilgeri et domino Ottone de Donyn, nostro prothonotario, qui presencia specialiter a nobis habuit in commisso, et aliis pluribus fide dignis.

Actum et datum Wratizlauie feria sexta in die sancti Vincencii, martiris gloriosi, anno domini m°ccc xx octauo.