- 167 -

1341 (26. kwietnia) Praga.

Jan I. Luksemburski król Czech potwierdza braciom Conradowi i Heinrichowi von Watzenrode, obywatelom miasta Wrocław, ich własność ceł wodnych na Odrze pod Wrocławiem etc.

— [J]ohannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, vniuersis presentes literas inspectoris volumus esse notum, quod pro parte fidelium nostrorum dilectorum Conradi et Heinrici, fratrum de Waczinrod, ciuimn Wratizslauiensium, nobis cum humilitatis instancia extitit supplicatum, vt obligacionem seu vendicionem theolonii lingnorum super fluuio Odererzeka Odra prope Wratislauiam, quod wlgariter „wassirczol” dicitur, dictis fratribus olym factam per Johannem Schamborii dicti de Schiltberch, quemadmodum fratres predicti Conradus et Heinricus super eo literas domini Heinrici, ducis Slesie et domini Wratislauie, antecessoris nostri pie memorie, dinoscuntur habere efficaces, dignaremur graciosius confirmare. Nos igitur condingnis et racionabilibus moti supplicacionibus dictum contractum obligacionis seu vendicionis ex utraque parte factum et celebratum per omnem modum et formam, sicuti in literis dicti domini ducis Heinrici continetur, approbamus, ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus harum nostrarum testimonio literarum.

Datum Prage in crastino beati Marci ewangeliste anno domini m° ccc° xxxx° primo.