- 129 -

1327 (10. kwietnia) Wrocław.

Jan I. Luksemburski, król Czech, tytularny król Polski, zezwala wrocławskim obywatelom na składanie rezygnacji z wszelakich dóbr dziedzicznych, wiosek, młynów i alodiów wobec burgrabiego i rajców tamtejszych.

— Nos Johannes dei gracia rex Bohemie et Polonie ac Lucemburgensis comes, notum esse volumus vniuersis presencium noticiam habituris, quod dilectorum ac fidelium ciuium nostrorum Wratizlauiensium comodis et profectibus tam graciose quam prouide intendentes ipsis de benignitate regia liberaliter duximus concedendum, vt omnia bona et possessiones eorum siue sint ville, molendina vel allodia, que uel quas hereditarie vel proprietatis titulo possident, vendere, emere vel resignare debeant coram burcgrauio nostro, quem pro tempore in nostra terra Wratiziauiensi duxerimus preficiendum, presidentibus nichilominus consulibus Wratizlauiensibus exceptis quibuslibet feodis penitus et exclusis sine qualibet pecunie requisicione, que quidem pecunia occasione contractuum huiusmodi predictorum posset exigi vel requiri. Preterea omnia, que taliter coram dicto burcgrauio, qui pro tempore fuerit, et consulibus Wratislauiensibus supradictis acta fuerint vel ordinata, robur habere volumus perpetue firmitatis, Ne autem huiusmodi nostra concessio graciosa per nos et nostros heredes vel successores valeat aliqualiter violari, presentibus nostrum sigillum in testimonium predictorum est appensum.

Actum et datum Wratizlauie IIII° idus Aprilis anno domini M° CCC°XXVII° presentibus dominis Goffrido de Liningin, comite Henrico de Duba dicto Berca, burcgrauio Pragensi, Henmanno de Duba, domino de Nachotin, Ottone de Bergow, Henrico Bauaro de Buchparten, Wolueramo de Panowicz, Arnoldo de Bitingin et aliis.