- 169 -

1341 (16. października) Praga.

Jan I. Luksemburski król Czech przekazuje wrocławskim rajcom opiekę nad tamtejszymi Żydami, sługami jego kamery etc.

— Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucenburgensis comes, prudentibus viris magistro consulum et consulibus in Wratislavia, qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, fidelibus suis dilectis graciam suam et omne bonum. Cum Iudei nostri dictam nostram civitatem Wratislaviensem inhabitantes camere nostre servi, a retroactis temporibus non modicum sint gravati, ipsorum incomoditatibus et oppressionibus, ut ipsi sub nostre proteccionis velamine et melius respirare valeant, generosius duximus succurrendum et cum ipsis pactum inivimus, quod a dato presencium ad 10 annos continuos quilibet ipsorum censum deputatum iuxta suam facultatem nobis annuatim solvere debeant, prout in nostris literis super eo datis et confectis plenius continetur. Quo soluto ipsi Iudei omnes et singuli ab omni contribucione, imposicione, taxacione, captivitate et quibuslibet gravaminibus et oppressionibus exempti sint penitus et securi. Si vero aliqui alii Judei infra dicti temporis spacium ab aliis dominis et civitatibus ad Wratislaviam se receperint et sub nostra proteccione suas fixerint mansiones, iidem secundum vestrum et Iudeorum nostrorum Wratislaviensium consilium deputatum tenebuntur solvere et cum aliis Iudeis gaudere debent omnimoda libertate. Quocirca fidelitatem vestram hortamur attencius, vobis nichilominus serrose committimus et mandamus, quatenus ipsos Iudeos nostros presentes protegere pre quorumlibet violenciis et insultibus et alios se ad nos recipere volentes in proteccionem nostram suscipere fideliter debeatis, ipsos universaliter singulos literis civitatis vestre de predicta ordinacione, libertate et securitate assecurantes presentibus statim visis promittimus cum bona et sincera nostra fide et nostro et heredum nostrorum ea, que ipsis Iudeis promiseritis, rata et grata infra dictum decennium tenere et in nullo violare penitus nec sini per quempiam violari. Harum, quibus nostrum maius sigillum ex certa nostra sciencia appendendum duximus, testimonio litterarum.

Datum Prage anno domini 1341 die beati Galli.