- 118 -

1325 (1. czerwca) Wrocław.

Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, przekazuje swemu kamerdynerowi Willusckowi, oraz jego spadkobiercom i prawowitym następcom, swoje przychody od łoju ze starych ławek mięsnych we Wrocławiu.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, notum esse volumus omnibus ad quos peruenerit presens scriptum, quod attendentes fidelia atque grata seruicia fidelis nostri Willuschonis, camerarii nobis per eum hactenus multodens exhibita et adhuc in posterum exhibenda, volentesque ipsum nobis magis beniuolum et paratum reddere sibi suisque legittimis successoribus bono atquc deliberato animo de consilio nostronim fidelium omnem censum nostrum, quem in sepo inter antiqua maccella carnium Wratizlauie habere dinoscimur, de nostre liberalitatis munificencia dandum duximus ac conferendum ab ipso Willuschone prefato et a suis heredibus siue legittimis successoribus, vt premittitur, tenendum et habendum nec non temporibus perpetuis pacifice possidendum dantes eidem atque suis legitimis successoribus plenam ac liberam facultatem dictum censum vendendi, commutandi et in vsus suos conueitendi pro sue libitu voluntatis. In cuius rei testimonium presentem literam sibi dandam duximus sigilli nostri munimine consignatam.

Actum et datum Wratizlauie in vigilia sancte et indiuidue trinitatis anno domini millesimo c°c°c° xx quinto presentibus nostris fidelibus Hermanno de Borsnicz, Andrea Radak, Johanne Colmas, nostro marschalko, Henrico Colmas, Jeschkone de Smolcz, Hermanno burgrauio de WrazUraz w pow. Trzebnica, Nicolao, nostro notario, qui presencia specialiter habuit in commisso et aliis.