- 179 -

1344 (3. grudnia) Brno.

Karol Luksemburski margrabia Moraw oraz Jan Henryk Luksemburski, książę Karyntii hrabia Tyrolu i Goricie, synowie Jana I. Luksemburskiego, na wniosek wrocławskich rajców, obiecują zachować swobody i uprawnienia miasta nadane im przez ojca, a w szczególności dokument z dn. 27. października 1343 r., który jednocześnie tu transumują.

— Nos Karolus, domini . . regis Boemie primogenitus, marchio Morauie, necnon Johannes, dei gracia dux Karinthie, Tyrolis et Goricie comes, ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod ad nostram accedentes presenciam fideles paterni et nostri dilecti consules ciuitatis Wratislauiensis nobis quasdam exhibuerunt literas domini . . genitoris nostri regis Boemie supradicti petentes cum instancia suo ac predicte Wratislauiensis ciuitatis nomine, vt easdem approbare et ratificare literas de benignitate solita dignaremur. Quarum quidem literarum tenor per omnia dinoscitur esse talis:
Tu następuje dokument nr 176.
Nos itaque paternis inherere, prout decet, vestigiis cupientes iustisque predictorum ciuium et ciuitatis Wratislauiensis precibus fauorabiliter inclinati predictas domini nostri . . genitoris literas, prout de verbo ad verbum presentibus sunt inserte ratas et gratas habentes eis nostrum beniuolum et expressum prebemus consensum, ipsasque de certa nostra sciencia approbamus. Et vt ipsa Wratislauiensis ciuitas nostris eciam adiuta beneficiis votiua recipere valeat incrementa, promittimus et volumus predictos ciues ipsamque ciuitatem Wratislauiensem circa vniuersa et singula priuilegia siue literas generales ipsis hactenus per predictum dominum nostrum genitorem data pro commodo, iure, vtilitate et honore ciuitatis forma sub quacunque, tamquam de verbo ad verbum presentibus essent inserta, firmiter et inuiolabiliter obseruare.

Harum nostrarum testimonio literarum datum Brunne anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto feria sexta post festum beati Andree apostoli proxima.