- 125 -

1327 (6. kwietnia) Wrocław.

Jan I. Luksemburski, król Czech, tytularny król Polski, ratyfikuje i potwierdza rajcom miasta Wrocław darowizny, zezwolenia, uprawnienia i przywileje księcia Henryka V. Brzuchatego z 22. lipca 1290 r.

— In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Bohemie et Polonie rex ac Luczemburgensis comes, notum facimus vniuersis presentem paginam inspecturis, quod venientes ad nostram presenciam fideles nostri consules Wratizlauienses nomine tocius vniuersitatis ciuitatis Wratizlauiensis nobis humiliter supplicarunt, quatenus ipsis omnes donaciones, concessiones, iura et priullegia ipsorum, que vel quas ab illustrissimo principe domino Henrico quinto felicis memorie obtinuerant, qui ventrosus dicebatur, prout in priuilegio vidimus super eo confecto similiter dare, concedere et confirmare sub iuramento consimili, prout idem priuilegium domini Henrici quinti continet, dignaremur, cuius tenor per omnia talis erat.
Tu następuje dokument nr 56.
Nos igitur dictorum consulum fidelium nostrorum Wratizlauiensium iustis precibus inclinati dicte ciuitati nostre Wratizlauiensi ac vniuersitati ipsius omnes donaciones, concessiones, iura et priuilegia ipsis per prefatum dominum Henricum et suos patruos progenitores et ipsius successores data et concessa et singulos articulos eorundem sub debito prestiti iuramenti, quo eciam omnes nostros successores regni Bohemie stringi volumus ac eciam obligari, ratificamus, approbamus, damus, concedimus et efficaciter confirmamus. In cuius rei testimonium presentes eis dedimus nostro sigillo munitas.

Actum et datum Wratizlauie secunda feria post diem palmarum anno domini m° ccc° vicesimo septimo presentibus dominis Goffrido de Liningen, Georio Irsuto, comitibus, Henrico de Duba dicto Berca, burcrauio Pragensi, Henrico de Lypa iuuene, Ottone de Bergow, Conrado de Slyden, Benussio de Wartinberc, Heynmanno de Duba de Nachotin, Henrico Bauaro de Buchpartin et aliis.