- 128 -

1327 (8. kwietnia) Wrocław.

Jan I. Luksemburski, król Czech, tytularny król Polski, zatwierdza wrocławskim Żydom dokument ochronny.

— Nos Johannes, dei gracia Bohemie et Polonie rex ac Lucilburgensis comes notum esse uolumus vniuersis presencium noticiam habituris, quot quia illustris princeps dominus Heinricus, dux Wratislauiensis, amicus noster karissimus, ex speciali gracia dedit et indulsit iudeis Wratislauiensibus quasdam literas libertatis suo sigillo munitas, videlicet quod eos capere ac eciam depactare non debeat sub aliquibus condicionibus in literis predicti domini Heinrici ducis Wratislauiensis expressis, et similiter ciuitas nostra Wratislauia pro eodem domino duce promisit et suis literis roborauit; quas quidem literas in singulis suis articulis in eisdem literis contentis presentis scripti patrocinio confirmamus et inuiolabiliter nos promittimus seruaturos. In cuius rei testimonium presentibus nostrum sigillum est appensum.

Actum et datum Wratislauie VI Idus Aprilis anno domini M° CCC XXVII presentibus dominis Goffrido de Liningin, comite Heinrico de Duba dicto Berka, nostro castellano Pragensi, Heinrico de Lipa iuueni, Ottone de Bergow, Heinrico Bauero de Bubardin, Friderico de Důin, Arnoldo de Bitingin et aliis.