- 172 -

1343 (31. marca) Paryż.

Jan I. Luksemburski król Czech, który przez pożar spopielonego miasta Wrocław na okres roku zwolnienia z podatków, którego udzielił jego syn Karol, margrabia Moraw, dodał od siebie jeszcze dwa takie lata, ponadto do udzielonej uprzednio pomocy wrocławskim Żydom w wysokości 60 grzywien, dodadaje jeszcze 40 grzywien rocznej pomocy finansowej, oraz zarządza sumienne odnowienie spalonych dokumentów etc.

— Nos Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, tenore presencium recongnoscimus vniuersis, quod omnem libertatem nostris fidelibus ciuibus Wratislauiensibus propter multa et inenarrabilia dampna, que occasione ingnis a voragine incendiiW oryg.: voragine a inc. multipliciter susceperunt, per karissimum nostrum primogenitum Karolum, marchionem Morauie, et gracias ac libertates conditas et factas litteris quoque ipsius patentibus firmatas, quibus libertatibus et graciis dictis nostris ciuibus virtute quarundam nostrarum aliarum litterarum ex beningnitate nostra regia ipsis addidimus duos annos libertatis exspiratis dicti filii nostri libertatibus, quas gracias et libertates in dictis nostris ef filii nostri predicti littaris contentas presentibus approbamus et totaliter confirmamus, acsi de verbo ad verbum tenores omnium litterarum predictarum huic littere plenius essent inserte. Quas gracias propter ciuitatis nostre melioracionem augmentare cupientes, prout alias apud Iudeos nostros Wratislauienses, camere nostre seruos, assingnauimus quadraginta marcas et viginti marcas, quibus sexaginta marcis ex nunc indylate addimus quadraginta marcas mox habendas et tollendas inpedimento quolibet non obstante vsque ad vltimum annum libertatis et gracie supradicte. Volumus eciam et seriose mandamus, vt fideles nostri mercatores ciues Wratislauienses de ipsorum pecuniis in Scornstein ex parte nostra amissis sine contradiccione et opposicione qualibet expedientur in terminis ipsis per nos pridem assingnatis. Cum eciam in libertatibus vobis traditis dictorum mercatorum solucio sit exclusa, ideo districta precepcione mandantes dictam solucionem integraliter nullatenus retardareBrakuje tu takiego słowa, jak: volumus.. Preter[e]a statuimus et ordinamus, quod omnibus terrigenis, ciuibus et ceteris hominibus nostris, cuiusque fuerint condicionis, ex vero testimonio et efficaci demonstracione proborum virorom priuilegia et littere ipsis conbusteBrakuje tu chyba jeszcze słowa: quod. littere noue equeformes prioribos sine omni dolo erogentur et recipientor sine variacione ac mutacione aliquali gracie nostre sub optentu. Super quo in testimonium presentes litteras nostro sigillo maiore fecimus communiri.

Actum et datum Parisius feria secunda proxima post dominicam, qua iudica decantatur anno domini m° ccc quadragesimo tercio.