- 158 -

1338 (11. lipca) Luksemburg.

Jan I. Luksemburski, król Czech oświadczył, że wszyscy obcy, świeccy bądź duchowni, którzy posiadają podatki w mieście Wrocław, podlegają obowiązkowi podatkowemu.

— Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, fidelibus suis dilectis . . consulibus Wratislauiensibus graciam regiam et omne bonum!
Cupientes comodum vestrum nostris temporibus graciosius augmentare vobis et duitati vestre auctoritate presencium indulgemus statuentes decreto regio, quod omnes extranei extra civitatem vestram morantes habentes in Wratislauia redditus siue censum in macellis aut alias vbicunque, siue sint seculares aut religiosi, c[u]iuscunque status aut condicionis siue dignitatis existant, quod illi eque onera cum ciuitate Wratislauia, quocienscunque opportunum fuerit, subportabunt nullo penitus prohibente, exceptis dumtaxat feodalibus nostris, qui in nostris dominiis et territoriis sunt residentes. Harum testimonio nostrarum literarum, quibus sigillum nostrum est appensum.

Datum Lucemburg vndecima die mensis Julii anno domini m° ccc tricesimo octauo.