- 177 -

1343 (31. października) Luksemburg.

Jan I. Luksemburski król Czech, na prośbę rajców miasta Wrocław, transumuje i zatwierdza dokument księcia Henryka III. Białego z dn. 5. października 1263

— In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, notum facimus vniuersis, tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod dilecti nostri . . consules Wratislauienses per fidelem nostrum Tylonem de Legniczz Legnicy, ciuem ibidem, nomine tocius vniuersitatis ciuitatis nostre predicte nobis humiliter supplicarunt, quatenus ipsis quoddam priuilegium, quod ab illustrissimo principe, domino Henrico felicis recordacionis, optinuerant, graciose similiter ipsis dare, concedere et confirmare dignaremur, prout eciam alias in Wratislauia in presencia nostri et nostrorum fidelium propter instantem dictorum nostrorum ciuium necessitatem onere probacionis huiusmodi priuilegium illesum neque in aliqua parte viciatum effectualiter produxerunt per omnia, tenoris et continende infrascripte:
Tu następuje dokument nr 25.
Nos igitur dictorum nostrorum fidelium consulum ac tocius vniuersitatis nostre dilecte ciuitatis Wratislauiensis iustis et licitis peticionibus fauorabiliter inclinati ipsis omnia et singula iura et libertates in iam dicto priuilegio de verbo ad verbum plenius contenta ratificamus, approbamus, damus, concedimus, innouamus et efficaciter presentis scripti patrocinio confirmamus. Ne autem inposterum per quempiam hec nostra donacio, concessio et, confirmacio aliqualiter infringatur, presentibus nostrum sigillum maius ex nostra certa sciencia et mera liberalitate duximus appendendum.

Datum in Lucemburg in vigilia omnium sanctorum anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo tercio.