- 002 -

1214 Wrocław

Książę Henryk I. Brodaty, za przyzwoleniem swego syna Henryka II. Pobożnego, likwiduje targ przed wrocławskim kościołem św. Wincentego, jednocześnie nadaje klasztorowi św. Wincentego inne przychody targowe, a także przenosi wioski Ujów i Kostomłoty na niemieckie prawo lokacyjne, na wzór Środy Śląskiej etc.

— In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Notum sit omnibus, presentibus et futuris, quod nos H., dei gratia dux Zlesie, presente filio nostro et consentiente H. fecimus cummutationem cum domino abbate A. beati Vincentii in Wratislauia et conuentu ipsius pro foro, quod fiebat ante atrium ecclesie eiusdem, annali, ita quod de omnibus foris ad castrum nostrum Wratislauiense pertinentibus nonum forum singulis annis percipiant ad usus ecclesie memorate, sicut in OleznicOleśnica, in DomezlauDomasław w pow. Wrocław et in LegnicLegnica et si qua fora de nouo creata fuerint, de ipsis similiter nonum forum percipiant. Addidimus siquidem ad petitionem eius et sui conuentus ius Theuthonicale hospitibus eorum manentibus in CostemlotKostomłoty w pow. Środa Śląska et in UeoueUjów w pow. Wrocław, sicut est in NouoforoŚroda Śląska, ut sint liberi ab angariis, que fieri solent Polonis secundum consuetudinem terre, que uulgo dici solent pouoz, preuod, slad, preseka et a solutionibus, que solent exigi, sicut est strosa, poduoroue et hiis similia. Graues causas nos iudicabimus, scilicet capitales, de quibus dominus abbas terciam partem a nobis recipiet. Reliquas uero appellationes sculthetus iudicabit, quod si iniuste iudicauerit, coram nobis respondeat. Ne quis uero ausu temerario hanc libertatem infringere presumpserit, presenti pagine sigilli nostri munimen appendimus.

Acta sunt hec anno domini M°CC°X°IIII° in Wratislauia presente domino episcopo Laurentio, Petro prepostio, comite Stephane, comite Henrico, Nicolao notario, Henrico, Crisano, Lupo, Nazlao et pluribus aliis.