- 025 -

1263 (5. października) Wrocław

Książę Henryk III. Biały postanowił, że wszyscy rycerze, wasale, lennicy i szlachta, niezależnie, czy zamieszkują w okręgu wrocławskim, czy też nie, jeżeli przybywają do miasta Wrocławia, i tu w sprawach cywilnych bądź karnych pociągnięci zostaną przed sąd tutejszego wójta, osądzeni zostaną zgodnie z tym prawem, bez żadnych przeszkód ze strony instancji książęcego sądu nadwornego.

— In nomine domini amen. Uniuersa negocia, que stare cupiunt in statu solido, litterarum fiunt testimonio firmiora. Nos igitur Henricus dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauie, ad uniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum volumus peruenire, quod licet ciuitati nostre Wratislauiensi et ciuibus nostris dilectis in ea manentibus, quos speciali semper prosequimur gracia, ad communem ipsorum vtilitatem iura Magdeburiensia contulerimus, tamen ipsis adhuc de speciali nostra munificentia de maturo baronum nostrorum consilio graciam facere volumus specialem eisdem largicione perpetua concedendo, quod omnes milites, vasalli, feodales, nobiles, quicunque fuerint, in districtu nostro Wratislauiensi residentes aut alibi, qui ad predictam nostram ciuitatem peruenerint, conuenti iudicio ciuitatis pro debitis pecunialibus et omnibus causis criminalibus, spoliis, rapinis, incendiis, homicidiis, quibuscunque vocentur nominibus, coram iudice hereditario predicte nostre ciuitatis tenebuntur et debeant sine contradiccione qualibet respondere; ita tamen quod prefati nostri milites et vasalli postquam ad predicte ciuitatis iudicium peruenerint, de eodem iudicio secundum formam iuris se trahere poterunt et ad nostram curiam, si necesse fuerit, appellare. Ne autem hec nostra voluntaria donancio per aliquem successorum nostrorum violari possit, hanc patentem literam appensione sigilli nostri maioris fecimus roborari.

Actum Wratislauie in capitolio fratrum sancti Adalberti anno domini millesimo CC°LXIII° feria sexta infra octavas beati Michahelis, presentibus fidelibus nostris, comite Johanne de Wirbena, comite Janushio Jarozlawicz, comite Ymbrano, comite Nenkero, Henrico, milite de Gorgowicz, Henrico, milite de Baba, Ebirhardo et Symone, fratribus, Friczcone de Gorgowicz et aliis multis.