- 099 -

1316 (30. czerwca) Wrocław, następnego dnia po św. św. Piotrze i Pawle Apostołach.

Umowa zawarta pomiędzy miastem Wrocław oraz tamtejszym obywatelem Bruno z Oleśnicy odnośnie młyna na Oławie.

— In nomine eterni dei amen. Igitur nos consules ciuitatis Wratislauie et nos magistri operum sub eodem anno fatimur (!) tenore presencium publice profitentes, quod accedente bona voluntate et consensu totius communitatis Wratislauie Brononi de Olesnizz Oleśnicy, nostro conciui, suisque heredibus seu successoribus terdam partem duorum mollendinorum iuxta ipsam ciuitatem in flunio, qui Olauiarzeka Oława dicitur, sitoatorum ad ipsam tone spectantem cum singulis suis pertinenciis pro quingentis et decem marcis grossoroin regalium, quorom quelibet marca duobos scotis in purum argentum omnimode redditur deputata, vendimus racionabiliter atque rite et ipsam sibi et suis heredibus et successoribus publice resignauimus nomine ciuitatis. Ad quod quidem ipse predictas Brvno vice versa nobis ciuitatis nomine publice repromisit, quod si nos consules, iurati magistri operum supradicti, aut qui pro tempore fuerint, ipsam terciam partem dictorum molendinorum infira quinque annos a data presencium continuandos, hoc est a natiuitate Christi subsequenter et non alterius priuate persone sed tantum nomine ciuitatis apud ipsum vellemus reemere, quod eam ipsi ciuitati pro tanta debet reddere seu reuendere pecunia, prout emit. Ita tamen, quod si medio tempore eadem molendina uel alterum ipsorum ex suis melioraretur impensis, iuxta proborum estimacionem virorum tunc nos continget reemere preciosius ab eodem; si uero deteriora infra idem tempus curente (!) constiterunt, ex tunc remissius iuxta eandem taxacionem nobis dabit. Si autem infira predictos annos reemere non poterimus nec ualemus, ex tunc ipse Brvno et sui heredes sev successores predictam terciam partem predictorum molendinorum, prout ipsam ciuitas nostra prefata tenuit, debet preclusa ciuitati reempcionis via perpetue possidere. Adjecit predictus Brvno eciam et promisit sua bona spontanea voluntate, quod si nos consules uel ciues aut iurati, qui tunc temporis fuerint, possemus liberare terciam partem jam dictorum molendinorum infra siue ante illos quinque annos aut quandocunque, quod ipse uellet dare ad liberandum ciuitati. Quas quidem empcionem et vendicionem et resignacionem suam insuper Brvnonis promissionem ratas et gratas habemus, ea patrocinio presentis priuilegii communiri fecimus, cui maius sigillum nostre ciuitatis cum duobus sigillis scabinorum efficaciter duximus apponendum.

Actum et datum Wracz. presentibus nobis consulibus, iuratis magistris operum et aliis fidedignis anno domini M°C°C°C° decimo quinto in crastino Petri et Pauli, beatorum apostolorum.