- 094 -

1311 (13. grudnia) Wrocław.

Książę Henryk VI. Dobry potwierdza Nowemu Miastu pod Wrocławiem wszystkie prawa nadane mu przez swoich poprzedników.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slezie, dominusque Wratizlauiensis, notum facimus omnibus, tam presentibus quam futuris, presentem paginam audituris, quod exhibitis nobis ex parte ciuium nostrorum de noua ciuitate sita ante ciuitatem nostram Wratizlauiam priuilegiis progenitorum et antecessorum nostrorum super eorum iuribus et confirmacionibus eisdem nichilominus a nobis obnixius postulantibus, quatenus ipsos in eorum iuribus dignaremur singulis confouere; nos igitur volentes dictis duibus et ciuitati in nullo penitus derogare, sed pocius ipsos cum ciuitate in suis iuribus manutenere onmia eorum iura, magna cum paruis, quibus eadem ciuitas de nouo antiquitus est locata, et alie ciuitates suis consuetudinibus locantur, nec non ea iura ipsis a nostris progenitoribus seu antecessoribus erogata nostrum donec ad dominium et specialiter macella venalium rerum carnificum, pistorum, sutorum et quorumlibet talium, singula ac omnia laudamus, approbamus ac nostri sigilii munimine confirmamus volentes eciam eosdem ciues nostros in suis consuetudinibus simpliciter permanere non obstante eo, si predicti ciues nostri tempore adolescencie illustri principis ac dilecti fratris nostri domini Bolezlai, ducis Slezie ac domini de BregaBrzeg, aliquem defectum percipere in suis iuribus videbantur omnibus talibus circumscriptis, volumus eorum iura inuiolabiliter obseruari omni contradiccionis scrupulo postergato.

Datum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo vndecimo in die beate Lucio virginis presentibus nostris fidelibus Frizcone de Waldow, Hermanne de Eychilburn, Jenlino de Porsnicz, Henzcone de Danielwicz, Jescone de Semilwicz, militibus, Henrico de Waldow et domino Johanne de Schonech, nostro capellano, per quem presencia sunt confecta.