- 057 -

1290 (22. lipca) Erfurt.

Niemiecki król Rudolf I. Habsburg przekazał w lenno czeskiemu królowi Wacławowi II. wszelkie lenna Rzeszy pozostałe po zmarłym księciu Henryku IV. Probusie.

— Nos Rudolphus, dei gratia Romanorum rex, semper Augustus, ad universorum sacri Romani imperii fidelium notitiam cupimus presenti pagina pervenire, quod nos attendentes multiformia meritorum insignia virtutum et fidei premia preciosa, quibus illustris Wenceslaus, rex Boemie, princeps et filius noster charissimus, erga nos et Romanum imperium se constituit multiformiter gratiosum, omnia feoda nobis et imperio per mortem illustris ducis Wratislavie vacantia dicto regi Boemie nec non suis heredibus tenenda habenda possidenda titulo feudali duximus conferenda. In cujus rei testimonium presentes litteras conscribi et nostre majestatis sigillo jussimus roborari.

Datum Erfordie XI Kalendas Augusti anno domini MCCXC, indictione III, regni vero nostri XVII.