- 055 -

1288 (23. sierpnia) Rokitnica, w wigilię św. Bartłomieja Apostoła etc.

Książę Henryk V. Brzuchaty z Legnicy dokumentuje, że Tilmann, prepozyt szpitala Świętego Ducha we Wrocławiu, poprzez dokumenty księcia Henryka I. Brodatego oraz jego syna Henryka II. Pobożnego uzyskał dla dóbr szpitalnych uwolnienie od książęcych obciążeń oraz sądownictwa, a także to zatwierdza.

— In nomine domini amen. Ecclesiarum profectibus pia deuocione cupientes intcndere ad honorem diuini nominis merito liberales existimus, dum ecclesiastica predia debitis nobis servitutibus liberamus. Constitutus igitur coram nobis duce Henrico, duce Slezie et domino de Ligniz, venerabilis vir frater Tilmannus, prepositus sancti spiritus ospitalis in Wratizlauia, libertates prediorum et villarum et omnium incolarum ibidem sancti spiritus hospitalis jam dicti per euidencia priuilegia felicis memorie attaui nostri domini Henrici, ducis cum barba, et aui nostri, filii sui duds Henrici occisi a Tartaris publice demonstrauit, videlicet quod omnes possessiones dicti hospitalis ab omnibus seruiciis ducalibus, exaccionibus, vecturis, et quibuscunque angariis sunt exempte, et nichilominus inhabitatores earundem possessionum a iurisdiccione omnium iudicum et castellanorum sunt liberate (!) et coram nemine nisi citati per sigilla principum in presencia ipsonim de causis criminalibus et non aliis debeant respondere. Nos igitur volentes paternam donacionem in nullo coartare set magis propter opus pietatis karitatiue ampliare easdem donaciones libertatis dicto hospitali in curia Vnarchowiz sita sub dominio nostro in districtu NouiforiŚroda Śląska concedimus tam large, quod dicta curia cum omnibus suis incolis ab exaccionibus, vecturis, angariis et quibuscunque solucionibus sit exempta, et homines ibidem degentes pro nullis causis nisi pro causa criminali, capitis uel mutilacione membri, per nostrum sigillum citati in nostra respondere presencia teneantur. Alias vero omnes causas praeposito dicti hospitalis concedimus et relinquimus iudicandas. In huius rei testimonium presens priuilegium cum nostro sigillo iussimus confirmari.

Actum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo octauo presentibus hiis domino Petro de Gusich, domino Themone marschalco, domino Bertoldo de Borow, domino Ottone de Slewiz, domino Frixschone de Thomaswalde, Domino Frederico, capellano nostro de Lom, et Frixschone, nostro notario, cuius manibus in Rochliz in vigilia sancti Bartholomei apostoli presencia conscribuntur.