- 096 -

1313 (14. lipca) Wrocław.

Książę Henryk VI. Dobry postanawia, aby wszelakie spory o dobra dziedziczne toczyły się wyłącznie przed sądem miejskim z udziałem miejskich ławników lub dworskim pod przewodnictwem sędziego książęcego.

— In nomine domini amen. Nos Heinricus, dei gracia dux Slezie dominusque Wratizlauie, omnibus in perpetaum tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus esse notum, quod nostrorum ciuium Wratizlauiensium attendentes fidelitatis merita et grata seruitatis obsequia per ipsos nobis exhibita et adhuc in posterum exhibenda pro ipsis ac eorum heredibus nostre predicte ciuitati Wratizlauie tale ius dedimus et donamus, quod si alique cause pro hereditatibos emerserint intra muros ciuitatis vel extra spectantes ad pascua uel ad spacium ciuitatis nostre Wratizlauie, et si tales cause iam expresse ad iudicium curie nostre vel ad nostram presendam de ciuili iudicio seu de iure hereditario pro hereditatibus tracte fuerint seu deducte, ibidem scabini nostre prefate ciuitatis Wratizlauie sedere debeant et dare sentendas, et secundum ins ciuitatis iudicari salua tamen nostra maiori pena, que ad nos pertinet atque spectat, et nostro iudice iudicio presidente. Vt autem hec nostra donacio habeat robur perpetue firmitatis, hanc paginam nostri sigllli munimine duximus consignandam.

Actum et datum Wratizlauie anno domini m° c°c°c° tercio decimo pridie Idus Julii presentibus hiis domino Johanne de Swarzcenhorn, Alberto Bauaro, Theoderico Schertelzcan, aduocato hereditario, Mathia de Muilnheim, Gyschone de Reste, Bronone de OlsnaOleśnica, Hennanno de Muilnheim, Petro de Vlogk, Alberto Leyshorn, necnon Johanne de Schoneyche, nostro capellano, per cuius manum presencia sunt confecta.