- 039 -

1272 (31. stycznia).

Książę Henryk IV. Probus potwierdził miastu Wrocław swobody, prawa, darowizny i zezwolenia nadane mu przez jego poprzedników, równocześnie dodał mu nowe etc.

— In nomine domini amen. Ea que fiunt pro salute humana et ordinantur in tempore, ne per decursum temporis simul transeant cum tempore et a memoria hominum euanescant, necessarium est, ut literarum presidio et testium adminiculo roborentur ad gestorum memoriam sempiternam. Igitur nos Heinricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauiensis, ad noticiam uniuersorum tam presencium quam futurorum cupimus peruenire, quod visis auditis privilegiis, iuribus, donationibus dilectorum nostrorum ciuium et dilecte nostre ciuitatis Wratislauiensis et intelligentius intellectis, que in primitiua locatione sui et postmodum speciali gracia donationis et concessionis illustris patris nostri Heinrici charissimi et Wladislai, patrui nostri, archiepiscopi Salczburgensis ecclesie, et aliorum nostrorum progenitorum felicis recordationis in vtilitatem, profectum ipsis ad commodum sunt concessa, petentes nostri ciues predicti a clementia nostre dominationis corroborationem priuilegiorum et iurium suorum omnium humiliter et obnixe; nos uero habito super eo maturo et sano consilio nostrorum baronum per dies aliquot considerantes et animaduertentes ipsorum vtilitatem, incrementum et profectum in omnibus fore nostrum nostrorumque pariter successorum beneuole inclinati ipsorum iustis precibus possibilibus et honestis singula et singulariter omnia priuilegia, iura, donaciones, concessiones innovamus, approbamus, ratificamus et perpetuo confirmamus, videlicet haec infrascripta et alia omnia, que in suis priuilegiis et probationibus autenticis poterunt conprobare:
1. Volumus et omnino prohibemus, vt nullum forum, nulle camere mercatorum, in quibus panni venduntur vel inciduntur, nulle instite vel crami institorum, nulli pistores, nulla scampna, in quibus panes vel calcii venduntur, nulli carnifices, nulla macella carnium, nulla thaberna excepta sola vltra pontem ad spacium vnius miliaris a predicta nostra civitate Wratislauiensi per circuitum tam ex ista quam ex altera parte Odre fluviirzeka Odra in preiudicium nostre civitatis construantur.
2. Volentes eciam, ut in structuris lapideis et argilleis pulchris proficiat contra ignes, concedimus, quod nulla curia, quantumcunque magna vel parua, non plus in [ex]accione soluat, nisi quantum queuis area vacans in suo situ consueuit soluere ab antiquo, addicientes insuper et concedentes singula et singulariter omnia, que intra muros et extra et intra fossata exteriora vel in suis pascuis pecorum seu in ductione aquarum et in eius usibus siue in censu annuo ad utilitatem sepedictae nostare ciuitatis quantamcunque sine multo damno aliorum licite licebit, construere et edificare nullo penitus prohibente.
3. Preterea, vt multis incolis inhabitetur, volumus et concedimus, vt omnes homines ad ipsam confluentes pro residentia ac hereditatem ibidem comparaturi alterius ciuitatis, loci vel regionis iuribus et beneficiis eiusdem ciuitatis, a nobis et nostris concessis et etiam libertate ab exactione vnius anni commode perfruantur.
4. Volumus insuper, vt omnes casus, qui contingunt in pascuis pecorum eiusdem ciuitatis, siue sint vulnera, homicidia, stupra, vel qualiacunque emerserint, ab ipsa ciuitate et suis legibus iudicentur, nisi ad nos vel ad nostram curiam rite et rationabiliter fuerit appellatum. Ne autem in posterum per aliquem hec nostra donatio, concessio et confirmatio infringantur, presentem paginam nostro sigillo fecimus efficaciter communiri.

Datum et actum anno domini millesimo ducentrsimo septuagesimo secundo pridie Kalendas Februarii presentibus his: comite Thymone de Wisemburch, comite Johanne de Micheloue, comite Naslao Dremelnig, castellano in RezchinNiegdysiejsza kasztelania w Ryczynie, pow. Oława, comite Dyrslao de BitzenNiegdysiejsza kasztelania w Byczynie, comite Nenckero, comite Michaele de Schosnicz, Petro protonotario, Simone Gallico et fratre suo Eberhardo judice nostre curiae, et aliis viris quampluribus fide dignis.