- 063 -

1292 (6. sierpnia) [Wrocław], w dzień błogosławionych męczenników Sykstusa, Felicysyma i Agapita etc.

Rajcy miasta Wrocławia, na prośbę wrocławskiego księcia Henryka V. Brzuchatego, dzielą się wiadomością z miastem Złotoryja odnośnie uprawnień ich miasta etc.

― Noverint universi, presentes et scriptum inspecturi, quod nos, consules civitatis Wratislaviensis, videlicet Wernerus de Borch, Sibodo de Lewenberchz Lwówka Śląskiego, Goblo, Siffridus Herdegni, Nycholaus Plesslonis et Engelgerus, ad instanciam precum incliti principis H(enrici), ducis Slesie et domini nostri Wratislavensis et in LignizLegnica, universis civibus in Auremonte nunc existentibus et in posterum successuris, omnia nostre civitatis jura, proyt apud nos servantur, porrigimus et donamus, ita quoque, ut super omnibus causis, tam parvis, quam magnis, civibus predicte civitatis incumbentibus, in omni jure ad nostram civitatem Wratislaviam perpetualiter recursum habere debeant et respectum unaque nobiscum de eisdem juribus in prefata civitate frui et gaudere pro ipsorum civium comodo et honore.
Dum hec fierent presents erant tune temporis scabini in Wratislavia ceterique seniores concives ibidem, qui pari assensu, bona voluntate consensurunt, videlicet Thilo de Cindal, Jensche de Gorlizz Görlitz, Nycholaus Godkini, Hermannus de Molnheim, Nycholaus Heroldi, Siffridus Braziator, Hellwicus de Mollesdorf, necnon Zacharins, Heinricus de Bansch, Conradus, Wienerus, Bertoldus de Cindal, Wernerus Schartelzan hereditarius advocatus in Wratislavia et alii quam plures. Super quo ipsos presenti scripto appensione sigilli civitatis Wratislavie duximus muniendos.

Datum, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo II, in die beatorum martyrum Sixti, Felicissimi et Agapiti.