- 083 -

(1309-1311).

Książęta Bolesław III. Rozrzutny oraz Henryk VI. Dobry w sprawie Bramy Mikołajskiej we Wrocławiu.

— Nos Boleslaus et Henricus, dei gratia duces Slesiae, Oppauiae et domini Wratislauiae, publice promittimus in bis scriptis, quod fidelibus et dilectis nostris consulibus, ciuibus et communitati ciuium Wratislauiensium planitiem, quae vulgariter „agger” dicitur prope ciuitatem Vuratislauiensem ante valuam, quae ducit ad ecclesiam sancti Nicolai cum omni sua vtulitate et pertinentiis, aedificiis, hortis, sicut praedicta planities secundum sui latitudinem et longitudinem ab vna parte ad aliam se extendit, ab omnibus (dictam planiciem) impetitoribus, siue ab omni actione religiosarum vel secularium personarum discutere vel disbrigare, quod vulgariter „intweheren” dicitur, debeamus, et volumus a data praesencium infra annum. In cuius facti evidentiam et effectum presentibus nostrum sigillum duximus opponendum.

Datum Vuratislauiae quinta feria proxima post dominicam, qua cantatur quasimodogeniti.