- 042 -

1273 (28. września) Wrocław

Książę Śląska, Henryk IV. Probus, nadaje miastu Wrocław rozmaite uprawnienia, m.in. na budowę 32 ławek chlebowych, szewskich wedle potrzeby, wagę do ważenia ołowiu, wolne prawo budowania w mieście, sprzedaż uprawnień cechowych za 3 wiardunki (1 dla cechu, pozostałe 2 na miejskie budowy – wagi i mostów), równouprawnienie mieszkańców weichbildu z tymi zamieszkałymi w murach miejskich odnośnie ceł i podatków etc. Ponadto książę potwierdził inne swobody i przywileje nadane miastu przez jego ojca, Henryka III. Białego, a ze swej szczególnej łaski zapewnił o utrzymaniu stałego podatku rocznego dla ławek chlebowych etc.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie, notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris, quod habita consideratione debita ad ciuitatem nostram Wratislauiensem intuentes eam multis commodis deficere placuit nobis accedente baronum nostrorum consilio ad releuationem eorum intendere ope et opere, consilio et fauore; de mera igitur liberalitate nostra concessimus liberaliter ciuibus ciuitatis eiusdem, quod edificent triginta duos bankos, in quibus panes vendentur.
2. Item et bankos ad vendendum calcios, quotquot poterunt, pro commodo et ad commodum ciuitatis.
3. Item officium, quo vasa de curribus ad alia loca trahuntur, quod „scrodambacth” wlgaliter appellatur; ita tamen, quod omnia et singula vasa ad castrum et ad curiam nostram pertinencia ducent gratis, quocienscunque necesse fuerit, et reducent.
4. Item et libram, qua plumbum libratur, eisdem duximus concedendam.
5. Preterea indulsimus ipsis ciuibus, vt sine nostro et aliorum dampno, vbicunque in ipsa ciuitate poterunt, edificare valeant, quod in censu ad marcam seu ad plus aut ad minus ascendat.
6. Item concessimus prenotatis ciuibus, vt id habeant, quod „inonghe” vulgaliter appellatur, sed non earius quam pro tribus fertonibus vendi debet, quorum unus ferto cedet ad vtilitatem hominum illius artificii, cuius emptor existit, et alii duo fertones vna cum omnibus et singulis proventibus supradictis convertentur ad constructionem pontium et viarum iuxta et extra muros ciuitatis eiusdem ac ad alias necessitates quascunque, secundum quod magis expediet ciuitati.
7. Volumus eciam, vt incole in districtu ciuitatis eiusdem siti hereditatem habentes in theolonio [et] exactione soluenda tali libertate fruantur, proutceteri ciues infra muros ibidem dinoscuntur habere.
8. Item omnia et singula iura, que ipsi ciues tempore magne recordacionis domini Henrici, illustris ducis Slesie, carissimi patris nostri, habuerunt, eis duximus concedenda, que perpetuo inviolabiliter rata haberi volumus atque firma.
9. Item de bankis, in quibus panes vendentur, de nostra speciali gracia ciuitati collatis et quibusdam ciuibus de nostro beneplacito et fauore singulariter hereditarie assignatis et commissis [volumus], ut ciuitas exinde statutum censum habere valeat annualem; si iidem ciues racione structure edificiorum aliquid superlucrari poterunt, ipsis bene concedimus et fauemus.
Et iidem ciues et incole premissa iuxta tenorem singulorum articulorum predictorum perpetuo libera possidebunt presencium testimonio litterarum.

Actum et datum Wratislavie presentibus comite Janussio de Michelow, comite Thimone de Wesenbergh, comite Johanne Serucha, comite Razlao, comite Nenkero, Euerardo et Symone fratribus, nostris militibus, domino Petro prothonotario, preposito Soliensi, et quam pluribus aliis fide dignis, IIII Kalendas Octobris anno domini m°cc°lxxiii° per manum magistri Arnoldi, scolastici Lubucensis, curie nostre notarii.