- 047 -

1277 (2. września) Wrocław

Książę Śląska, Henryk IV. Probus, potwierdza miastu Wrocław, za jego wierne służby etc., przywileje swoich poprzedników, tj. swego ojca Henryka III. Białego oraz jego wuja, Władysława, arcybiskupa Salzburga, a szczególnie pastwisk i sądu dziedzicznego (wójtostwa), a także podkreślił, że nadzór nad sprzedażą wina i artykułów spożywczych przynależeć ma li tylko wrocławskiej Radzie etc.

— In nomine domini amen. Ea, que ex principum beneplacito ad subditorum commoda conceduntur, aliquociens sibi renouacionis remedio indigent subueniri, vt ea, que vetera sunt, wltum nouitatis assumendo pociorem adhibicionem fidei conquirant et maioris gaudeant fulcimine firmitatis. Ideoque est, quod nos Heinricus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauie, constare volumus uniuersos presencium noticiam habituros, quod inspectis diutinis et fidelibus obsequiis per ciues nostros Wratizlauienses nostris progenitoribus felicis memorie et nobis hucusque fideliter impensis omnia iura a patre nostro domino H., et patruo nostro, domino Wlo., bone memorie inclitis ducibus Slezie, ipsis ciuibus Wratizlauiensibus liberaliter tradita et concessa prout in ipsorum continentur priuilegiis super eo datis consensu nostrorum baronum accedente tenore presencium omnimodis confirmamus perpetuo valitura ratum et gratum habituri quidquid eisdem ciuibus nostris a predictis nobis caris munificencialiter est concessum. Ad hoc eciam volumus, ut ipsi ciues nostri super pascuis pecorum tam ultra Odramrzeka Odra aquam quam ista parte Odre pristino temporis tradito et confirmato gaudeant priuilegio libertatis in eo, quod „wyweyde” nunccupatur, volentes, ut eo iure perfruantur, quo legitime perfrui dinoscuntur, in causis paruis et magnis emersis hinc inde, quas nusquam alibi, nisi dumtaxat in ciuitate Wratizlauia admittimus iudicandas.
2. Insuper ipsis ciuibus nostris, quos prosequimur singulari gracia et fauore, ipsorum commoditatibus, sicut expedit, pro uiribus intendentes damus omnimodam facultatem, vt ius et dominium in vino quolibet et in omnibus uictualibus eciam, quocunque nomine censeantur, liberaliter habeant formam, metam et valorem non per alios nisi per consules ejusdem ciuitatis Wratizlauie annis singulis per singulos statuendam et eo, quo iure statuerint, permanendam.

In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et nostri sigilli munimine iussimus communiri presentibus annotatis militibus nostris Themone de Wisinburk, iudice curie nostre, Radzlao, dicto Dremlica, Sifrido de Baruth, Symone palatino nostro, Eberardo fratre suo, Gallicis, Nenkero subpincerna, Paccoslao marscalcho, Henmanno de Kytlicz, Rulycone de Bybirsteyn, Stoknewo et Roscone fratribus, Bartholomeo et aliis multis fide dignis.

Datum per manus domini Henrici notarii curie nostre. Actum Wratizlauie anno domini millesimo c°c lx°x°septimo quarto Nonas Septembris, indictionis v.