- 008 -

1229. Krosno Odrzańskie, podczas wyprawy ks. Henryka I. Brodatego, wraz z synem, ks. Henrykiem II. Pobożnym, książętami Czech i rycerstwem, przeciwko Niemcom.

Alexander, sołtys z Wrocławia, wymieniony został wśród świadków, w obecności których to książęcy rycerz Bartosz przekazał swoją wioskę Bärsdorf (NiedźwiedziceW pow. Legnica.) klasztorowi oo. cystersów w Lubiążu.

— Nos Heinricns, dei gracia dux Zlesie, notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod Bartos, miles noster, villam suam prope LignicLegnica sitam proprioque nomine nominatam coram nobis pro suorum remedio peccatorum deo et beate Marie virginis ecclesie in LubensLubiąż w pow. Wołów. ad manum Guntheri abbatis contulit perpetuo pacifice possidendam sub tali tamen forma, ut ad terminum uite proprie et vxsoris utrisque predicte uille usus libere deseruiret; post mortem uero ipsorum de uilla prememorata fieret, quidquid abbati et conuentui eiusdem ecclesie sanius uideretur, et ipsam reciperet ecclcsia uoluntati proprie seruituram. Huius rei testes sunt Boro, aduocatus NouiforiŚroda Śląska, Nemezo miles, Heinricus, Nouifori scultetus, Alexsander, scultetus de Wratislauia, dominus Heinricus de WlenZ Wlenia, Wratislauiensis canonicus, Heinricus, phisicus noster.

Acta sunt hec anno dominice incanacionis M°CC°XX°VIIII°. Et ut hec ipsius donacio a nullo ualeat hominum postmodum immutari, sigilli nostri munimine duximus roborandam, et ut ampliori firmitudine muniretur, postmodum in Crosten ad expedicionem contra Teutonicos coram filio nostro Heinrico, iuniore duce Zlesie, et nepotibus nostris, ZebeslaoU Grünhagena: Zobeslaus (Sobiesław). et Boleslao, ducibus Bohemie, et omnibus terre nostre baronibus confessi fiumus nullo contradicente coram nobis et prenominatis hanc donacionem solempniter esse factam.