- 009 -

1230 lub 1231 (31. grudnia) Leśnica, w oktawie Bożego Narodzenia etc.

Książę Henryk I. Brodaty dokumentuje, że jego kanclerz Sebastian z bratem Gregorem, podarowali szpitalowi Świętego Ducha we Wrocławiu majątek KozkeZob. dok. nr 4. , jednocześnie zastrzegli sobie dożywotne prawo władania tym majątkiem etc.

— Facta mortalium saepe delet oblivio, nisi sint scripta et testibus perhennata, hinc est, quod ego Heinricus, dux Silesiae atque Cracoviae ea, quae coram nobis gesta sunt, scripto praesenti commendamus. Sciat ergo praesens aetas et postera, quod coram nobis et nostris assessoribus, scilicet filio nostro Henrico et consobrino nostro Bolezlao et nepotibus nostris Bolezlao et Meschone, pueris, Sebastianus cancellarius cum fratre suo Gregorio contulerunt villam nomine KozkiKózki? hospitali sancti spiritus in Vratislavia eo pacto, ut in vita sua ea uterentur et post obitum ipsorum cederet domui praedictae cum omnibus, quaecunque apparata fuerint sive in annona, sive agricultura, sive in animalibus et quaecunque ibi inventa fuerint in rebus domesticis. Ut autem hoc firmum et ratum permaneat, sigilli nostri appensione roboramus.

Actum in Lesniza infra octavas natalis domini anno M°CC°XXX° primo.