- 019 -

1257 (6. czerwca).

Książę Bolesław V. Wstydliwy, Pan na Krakowie i Sandomierzu, nadał miastu Kraków magdeburskie prawa miejskie takie, jakie otrzymał Wrocław w czasie jego zakładania.

— In nomine domini amen. Res favorabiles instrumentis et testibus, fama et facti evidentia vallari condecet et muniri, ne oblivionis nubilo seu calumpnia valeant obfuscari. Cum igitur congregatio hominum, que naturalis est et dicitur, meritis justiciam fecerit, sicut justicia ipsa omnibus est favorabilis, et ipsa congregatio pari vice, intendentes ergo locare civitatem in CracoviaKraków, et homines inibi diversis climatibus congregare, inculcamus auribus singulorum, tam praesencium quam futurorum, quod nos Boleslaus, dei gracia dux Cracovie et SandomirieSandomierz, una cum illustri matre nostra Grimizlava et generosa nostra conjuge Cunegundi eo jure cam locamus, quo et Wratislaviensis civitas est locata, ut non quid ibi fit, sed quod ad Magdeburgensis civitatis jus et formam fieri debeat, advertatur, ut si quando de hoc dubitatum fuerit, ad jus scriptum a dubitantibus reccurratur. Imprimis igitur hoc firmiter obsorvari volumus et advocatis nostris Gedeoni dicto Stilwoyt, Jacobo quondam judici de Niza, Dethmaro dicto Wolk in nostra presentia personali adstantibus inviolabiliter promittimus observandum, quod omnes cives in ipsa civitate habitantes infra sex annorum spacium nullum censum vel aliquam exactionem nobis dare vel facere debeant de personis vel locis suis vel eidem civitati pertinentibus, nisi de cameris, ubi panni vonduntur, et de cameris institorum, que „crami" vulgariter appellantur, de quibus, postquam eas nostris sumptibus et laboribus locaverimus et edificaverimus, quia et hec eis promisimus, quinque partes census ad nos devenientes earundem, advocati vero predicti sextam partem hereditarie percipient in eisdem, hoc tamen non ex jure, sed ex nostra gratia speciali. Postquam vero transacti fuerint sex anni predicti, de qualibet area tenebuntur nobis solvere dimidium lottum ponderis Theutonici argenti, tum, cum solvendum fuerit, usualis. De camificum tamen, pistorum et calcinariorum stacionibus, jus et potestatem liberam dictis conferimus advocatis id retinendi, vel aliis pro ipsorum libitu perpetualiter conferendi, ita quod possessores dictarum stacionum ab omni censu sint in perpetuum absoluti. Advocati vero in dicta civitate finita libertate sextam curiam de omnibus perpetualiter et libere possidebunt, non quod hoc ex jure, sed ex nostra gracia speciali. Similiter curiam aliam extra civitatem, ubi pecora mactabuntur, libere et jure hereditario possidebunt. Concedimus et promittimus inviolabiliter observari, quod advocati sepedicti libere et absque omni exactione et theloneo nostro perpetualiter merces suas devehent et transibunt per universum nostrum dominium et ducatum. Alii vero inhabitatores ejusdem civitatis per decem annos de eadem gaudeant libertate. Promittimus etiam advocatis et civibus universis, quod nullum eis prefaciemus advocatum, nec specialem, nec generalem, sed cum aliquod negotium emerserit, quod majori inquisitione indigeat, vel intererimus, vel alium de nostro latere pro eodem tantum modo finiendo negotio transmittemus. Volumus etiam et concedimus dvitati jam dicte, ut pro aratura et pascuis et aliis usibus habeant jure hereditario villam, que communiter RybitwyWioska ta w roku 1973 przyłączona została do Krakowa (dzielnica Podgórze). appellatur, cum omnibus ejusdem ville pertinenciis exceptis duntaxat lacubus, item cum toto territorio, quod est inter civitatem et fluvium PrudnykRzeka Prądnik per gyrum a villa supradicta Rybitwy usque ad villam nomine CrowodramWioska Krowodrza w roku 1910 przyłączona została do Krakowa (dzielnica Krowodrza). cum suis pertinenciis includatur, salvo tamen jure episcopali, tam in terris, quam fluvio supradicto. In eodem etiam fluvio concedimus advocatis, vel quibus ipsi contulerint, duo nostra molendina et tercium, quod fuit olim fratrum de MeccoviaNieustalona, nec non quartum, quod fuit monachorum de AndreoweNieustalona, et si plura (sint) in eodem fluvio molendina sine aliorum tamen nocumento et prejudicio aedificare poterint, eam eis jure hereditario concedimus facultatem, ita, quod de qualibet rota tam presentium quam futurorum molendinorum fertonem usualis tunc argenti nobis annuatim persolvere teneantur. Usum etiam Wyslee fluviiRzeka Wisła cum ripa utraque a terminis SiverinicieWioska Zwierzyniec w roku 1909 przyłączona została do Krakowa (dzielnica Zwierzyniec). usque ad terminos claustri de MogylaWioska Mogiła w roku 1951 przyłączona została do Krakowa (dzielnica Nowa Huta). civitati conferimus, ita quod in eo quilibet piscari valeat libere, et sepedicti advocati tria molendina construere libere et absque omni solucione jureque hereditario possidere excepto eo duntaxat, quod annonam pro nostris expensis in eadem civitate vel prope ipsam presertim ad tria milliaria consumandis molere teneantur. Applicamus etiam in perpetuum usibus ejusdem civitatis onmibus sylvam totam, que est in superiore parte Wisle, que ChwacimechLas, nazwa nieustalona vulgariter appellatur. Conferimus dictis advocatis triginta mansos Franconicos liberos ab omni solucione et servicio et omni jure ducali et absque omni censu jure hereditario possidendos. Et quia juris est, ut et actor forum rei sequi debeat, ordinamus et volumus, ut cum aliquem civem dicte civitatis querulari contigerit de Polono Cracoviensis diecesis, jus suum coram Polono judice prosequatur. E converso, si Polonus civem in causam traxerit, et hanc advocati exequantur sentenciam et dirimant executionem. Hoc etiam nobis iidem advocati promiserunt, quod nullum adscripticium nostrum vel ecclesie seu cujuscunque alterius, vel etiam Polonum liberum, qui in rure hactenus habitavit, faciant suum concivem, ne hac occasione nostra vel episcopalia aut canonicorum vel aliorum predia ruralia desolentur. Hec etiam eisdem advocatis et omnibus habitatoribus civitatis ejusdem presentibus et futuris et eorum heredibus concedimus (etiam) post finitam eomm libertatem, ut nullus eorum vadat vel mittat ad impugnandum aliquem vel ad resistendum alicui extra ducatum Cracoviensem secundum terminos ejusdem ducatas, quos nunc possidemus, vel postmodum possidebimus dante deo. Volumus etiam et hanc injectam conditionem ipsi civitati declaramus, ut monetarii, quicunque fuerint, domino episcopo Prandote Cracoviensi et ejus successoribus perpetuo nomine Cracoviensis ecclesie sine omni difficultate etiam nobis irrequisitis persolvant integraliter ac sine diminucione decimam de moneta, et si quis hanc solucionem impediverit vel retardaverit, possit eum episcopus ecclesiastica censura coercere secundum terminos novem partium nobis vel successoribus nostris solvendarum. Hec omnia et singula promisimus, concessimus et donavimus advocatis et eorum heredibus in perpetuum, item civibus, civitati et eorum successoribus nobis et nostris succedaneis in perpetuum inviolabiliter observanda. Nulli ergo omnino homini liceat hanc nostrae concessionis, donacionis et promissionis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem dei omnipotentis et beatorum martyrum Stanyzlai et Wenczeslai et nostrum se noverit incursurum. Ut autem hec omnia robur perpetuum obtineant, presentibus nostrum sigillum et venerabilis patris nostri jam dicti Prandote, dei gracia Cracoviensis episcopi, et capituli ejusdem ecclesie nostrorumque baronum, comitis Ade, castellani, nec non comitis Nicolai, palathini Cracoviensis, duximus apponenda.

Acta hec sunt in colloquio juxta villam, que CaposinaWioska Kopernia w pow. Pińczów vulgariter appellatur, anno incarnacionis domini M°CC°LVII° Nonas Junii presentibus venerabili in Christo nostro jam dicto patre, episcopo Cracoviensi, et prefato comite Adam, castellano Cracoviensi, Fulcone, cancellario nostro, dicto comite Nicolao, palatino Cracoviensi, comite Joanne, iudice Sandomiriense, comite Nicolao, iudice Cracoviensi, comite Warsone, dapifero Sandomiriensi, Lassota, preposito Skarbimiriensi, Twardozlao, subcancellario curie nostre.