- 018 -

1254. Wrocław

Książę Henryk III. Biały poświadczył, że krzyżowcy z Wrocławia odkupili od Hermanna, młynarza, za kwotę 260 grzywien srebra, młyn położony nieopodal ich szpitala Św. Elżbiety, który to Hermann przekazał im, nie tylko w obecności księżnej – matki Anny, lecz również przed wójtem Henrykiem i ławnikami miasta Wrocławia, którzy tu po raz pierwszy zostali imiennie wymienieni.

— In nomine Jhesu Cristi amen. Universa negotia, quae stare cupiunt in statu solido, litterarum fiunt testimonio firmiora. Hinc est, quod nos Henricus, dei gratia dux Slesiae, notum esse volumus tam praesentibus quam futuris praesentem paginam inspecturis, quod de nostro fratrisque nostri, reverendi principis Wladislavi, nec non et ducissae ibidem, dominae Annae, matris nostrae, beneplacito et consensu Hermannus molendinarius molendinum adiacens hospitali beatae Elisabeth in Wratislavia, quod ipse iure hereditario possidebat, vendidit crueiferis stellatis fratribus ordinis beati Augustini et hospitalis provisoribus praetaxati, qui hoc ipsum emerunt in subsidium ibi degentium infirmorum a praedictis fratribus eorumque successoribus iure hereditario possidendum pro ducentis et sexaginta marcis argenti ordine tamen tali: pro media parte ante incendium civitatis Wratislaviae casualiter perpetratum in die susceptionis reliqviarum beati martyris Stanislavi dederunt centum marcas, residuam vero partem emerunt post incendium iam habitum, quo et ipsa molendina fuerunt penitus concremata, et ab eisdem firatribus magnis sumptibus restaurata, pro marcis plenarie c et lx. Quo pacto Hermannus cum uxore sua coram domina matre nostra ius possessionis molendini iam habitis fratribus resignavit, qui eo non contenti duxerunt cum ad civium conmiunionem, quatenus in praesentia advocati Wratislaviensis Henrici et scabinorum XII civitatis iurisdictionem possessionis pro se, uxore et haeredibus suis resignaret publice, quod et fecit. Huius rei testes sunt, quorum nomina subscribuntur: Herbordus et Conradus Leo, fratres ordinis minorum, Conradus pincerna, Ulricus subdapifer, Unimirus, iudex ducissae maioris, Nicholaus procurator ducissae, Henricus, advocatus Wratislaviensis, et frater eius Sifridus Amilius, Henricus de Slup, Wernherus de GorliztZ Görlitz, Gotkinus, Conradus de Radonisk, Henricus de Cyz, Hellenbrechtus, Ditmarus, Sculthetus, Theodericus armifex et alii quam plures. Et ne quis ausu temerario haec praesumat in posterum violare, sigillorum nostrorum munimine presentem paginam duximus roborandam. Acta sunt haec in Wratislavia anno incarnacionis dominicae MCC quinquagesimo quarto.