- 023 -

1261 (16. grudnia) Wrocław, w chórze św. Jakuba u oo. minorytów etc.

Książęta – bracia Henryk III. Biały i Władysław ogłaszają poprawki i uzupełnienia do nadanego miastu Wrocław prawa lokacyjnego na wzór Magdeburga.

— In nomine domini amen. Cum rerum gestarum certissima representacio sit scriptura, que de verborum serie redactorum nichil minuit aut immutat, opere precium est ea, que in longevam educanda sunt noticiam, eternari memoria litterarum, vivax enim littera oblivionis deliramenta repellit et memoriam excitat renovandam; tempus enim sic est in fuga celeri, ut temporales ei deserviant actiones, habent enim minus fidei minusque memorie, nisi recipiant personarum viventium aut vivaci saltim a littera firmamentum. Ideoque est, quod nos, Heinricus et Wlodezlaus, dei gracia duces Slesie, tenore presencium notum esse cupimus universis, quod nos intendentes commodo ac honori civitatis nostre Wratizlaviensis petentibus nostris civibus jus civitatis Magdeburgensis infra districtum sive murum civitatis nostre, prout infra specificatur desideratum jus, eisdem atque eorum posteris concessimus indulgendo, annuentes eis omnia, que ad civitatis honorem sunt, instruere desuper et fundare. Cum igitur civitas Magdeburgensis in pena maiori 60 solidos, atque minori 8 solidos exigat et requirat, nostre civitati Wratizlavie leniores atque meliores esse volentes, jam dictam penam per medium relaxamus, statuentes, ut pro majori pena, 30 solidi, pro minori vero 4 solidi persolvantur in civium nostrorum commodum et levamen. Nos vero cum jam commodo civitatis et honori, prout debuimus, nobis nostrisque heredibus sive successoribus quedam privata a jure Magdeburgensi subscribi sive subjungi fecimus valitura volentes ea perpetue memorie commendari. Civitas Magdeburgensis tribus terminis in anno suprema habet judicia, que vocantur judicia borchravii, quorum quodlibet judicium, si esse contigerit in die sacro, ipsa civitas nequaquam ipso die esse judicium concedit, ita tamen, quod hoc judicium burchravii illo in termino sive in terminis illis penitus evanescit nullo obstante casu sive contradicione. Ab hoc autem contradicionis articulo nos penitus exuimus et emundamus, volentes atgue statuentes, ut si predictorum judiciorum quod nobiscum vogethding appellatur, aliquod die sacro sive diebus evenerit, nos vel nostri in diem alium licite transponamus juxta nostre et nostrorum beneplacita voluntatis. Considerata eciam injuria, que nostro dominio illata fuit nostre puerice temporibus, videlicet in macellis carnium et eciam ortis ante civitatem jacentibus infra fossata prime locacionis, super eodem nos maxime indignantes tam no(s)tro judici quam etiam civibus universis hec predicta ab omnibus possessoribus (ea) recipimus nostro dominio nostrisque usibus omnia asscribentes nobis perpetuo valitura. Cupientes hec fieri judicio mediante, tam ipse judex quam cives, predictorum possessores, non presumentes super eodem litem contestari se nostre gracie per omnia commiserunt, quorum nos precibus inclinati accedente bona nostre conniventia voluntatis ablata eisdem universa restituimus, quantumcunque pro nobis jus validum extitisset. Quibus et nos majorem fecimus graciam infra fossata prime locacionis super omnibus causis eis incumbentibus judicium in civitate requirant una cum civitate tam commoda quam incommoda sufferentes. Ex utraque vero parte aque nostre, Odererzeka Odra, sive civitatis, pro ipsorum pecoribus pascua libera concedimus eorum commodis et pecoribus perpetuo valitura. Volumus etiam, ut omnis hospes regionis alterius sive civitatis aliene, qui venerit in Wratislaviam ad manendum, primo anno absque omni solucione sive civitatis exactione liber sedeat et quietus, ita tamen, si familiam suam secum duxerit et domum construxerit sive emerit ad manendum tamquam civis alter. Monetas nostras, sive camerarum nostrarum soluciones, verum etiam et nostra thelonea et nostrum judicium infra civitatem, non ipsorum iudicio, sed nostris reservamus juribus judicanda. Si qua vero privilegia super locacionem civitatis nostre Wratislaviensis antea emanaverunt, vel a nobis, vel ab alio, eadem abolemus et in irritum revocamus, nullum habere vigorem penitus decernentes. Ut igitur hec suprascripta robur perpetuum obtineant validum etiam et vigorem, presentem litteram in testimonium dari fecimus munimine plurimorum sigillorum roboratam, videlicet illustris domine matris nostre, ducisse Slesie, et venerabilis domini Thome, Wratislaviensis episcopi, nostri quoque et fratris nostri illustris ducis Wlodeczlaii, prepositi Wissegradensis. verum etiam et comitis Johannis de Wirbna. Datum in Wratislavia in choro beati Jacobi, domo fratrum Minorum, feria VI. proxima post diem beati Lucie, presentibus hiis: illustri domina matre nostra, Slesie ducissa, domino Thoma, Wratislaviensi episcopo, fratre Herbordo, comite Johanne de Wirbna, comite Janussio, comite Stossone, comite Bertoldo, comite Conrado Sueuo, magistro Walthero, nostro notario, Everhardo et Symone, fratre suo, et aliis multis, anno domini MCCLXI.