- 056 -

1276 (15. czerwca) Wrocław

Książę Śląska, Henryk IV. Probus, dokumentuje sprzedaż majątku Lisowice ze strony rycerza Reinholda de Themeritz w ręce Gotschalka, opata klasztoru NMP Na piasku we Wrocławiu, oraz Przybysława, prepozyta szpitala Świętego Ducha etc.

— In nomine domini amen. Quotiens in conventionibus aut aliis legittimis contractibus principis expectatur assensus, ne in dubium ueniant, que geruntur, presertim in hiis, que deuotio fidelium pro salute animarum piis locis impendit, ratihabitio eas debet pro securitate partium solidare. Inde est, quod nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratzlauie, notum facimus uniuersis presentibus et futuris, quod Rinoldus miles nominatus de Themeriz uxoris sue Elizabeth necessario accedente consensu una cum Detrico, suo sororio villam quandam ad prefatos Detricum et Elizabeth, sororem eius, iure hereditario devolutam, que olim LihissouichiLisowice przysiółek Chmielowa w pow. Środa Śląska nunc autem HvnarcouoHunarkova, tj. inna nazwa Lisowic, jw. nomen habet, in nostro dominio constitutam a nobis prius uendendi licencia humiliter petita et benigne obtenta viris religiosis, domino Gotsalco, abbati monasterii sancte Marie in Wratslauia, et Pribislao, preposito hospitalis sancti spiritus ibidem, ad nomen et usum hospitalis ejusdem pro ducentis marchis argenti liberaliter uendiderunt et suam venditionem coram nobis constituti constanter sunt protestati dictam villam predicto hospitali non tam necessitate pecunie quam devotionis feruore, cum reuera duplum precii pretaxati equanimiter estimata iuste ualeat, cum omnibus pertinentiis sibi competentibus perpetuo iure incorporantes et proinde nomina sua prescripta suorumque carorum, Hvnarci videlicet quondam militis, sue uxoris Zdislae, ac eorundem filie Sophie in libro asscribi celestis patrie cupientes nostri principatus clementiam supliciter exorarunt, quatinus facto eorum de nostra speciali licencia et favore pie ac provide ordinato robur confirmationis misericorditer largiremur. Nos igitur ipsorum deuotis et humilibus precibus inclinati et dei ecclesie semper gloriam ampliantes ad consolationem in eodem hospitali degentium pauperum ampliorem prefato contractui, ut in tempora solis indeficiens perseueret, presentis scripti tenore nostri sigilli munimine roborato contra malignantium incursus perhennem tribuimus firmitatem prenominato domino abbati nostra manu ville prehabite corporalem possessionem hereditario iure cum districtu, vtilitate et honore, que prefatis militibus competierunt, uel competere potuerunt, imperpetuum conferentes.

Actum et datum Wratslauie per manum domini Henrici canonici Wratslauiensis, nostri fidelis notarii, anno domini millesimo CCLXXVI° XVII. Kalendas Julii, hoc est in die beatorum Viti sociorumque eius martyrum, sub testimonio nostrorum baronum Hevrardi, procuratoris nostri, Symonis palatini, Nankeri subpincerne, Henrici subcamerarii, Samborii subdapiferi, Henrici, fratris eius, Pasconis ac aliorum multorum nostri palatii alumpnorum.