- 024 -

1263 (9. kwietnia) Wrocław

Książę Henryk III. Biały przekazuje Gerhardowi z Głogowa, swemu zaufanemu, wyspę pod Wrocławiem, położoną pomiędzy dwoma ramionami rzeki Oława do Odry, tj. pomiędzy kościołem św. Wojciecha i szpitalem Św. Ducha, zlecając mu, mianowanemu wójtowi, założenie miasta (późniejsze Nowe Miasto) na prawie magdeburskim tak, jak sam Wrocław został lokowany.

— In nomine domini amen. Provida sapientum decreuit auctoritas res gestas, quas in statu solido desiderat permanere, presencia idoneorum adhibita testium illustrare et scripturarum longeuis apicibus conmendare. Nos Henricus, dei gracia dux Slezie, ad noticiam vniuersorum presencium et futurorum, cupimus deuenire publice profitentes, quod dilecto et fideli seruienti nostro Gerhardo de GlogouiaGłogów insulam nostram inter sancti Adalberti et sancti spiritus ecclesias et muros arcis nostre Wratizlauie atque ripam fluminis Olawerzeka Oława dedimus iure Magdeburgensi, quemadmodum ipsa Wratizlauia est locata, locandam subuenientes ad eam plenaria libertate per quinquennium a festo beati Martini [11. listopada] proxime nunc venturo, quibus transactis talibus nobis seruiciis tenebuntur, qualibus ciuitates nostre locate iure consimili sunt astricte. Racione siquidem locacionis eiusdem Gerhardo aduocato tercium denarium de iudicio et ipsum iudicium in maximis et grauibus atque minimis causis, sicut iudex hereditarius Wratizlauie suum tenet, omnibusque aliis iusticiis, stupa scilicet balnearia, macellis venalium rerum, uno molendino super predictam Olawam, hec et alia, que iudices nostri in eodem iure locati soliti sunt habere, sibi suisque successoribus iure hereditario perpetuo libere possidenda et in proprios vsus pro suo beneplacito conuertenda. In cuius rei testimonium presentem paginam appensione nostri sigilli volumus roborari. Testes eciam sunt comes Johannes de Wirbena, comes Nicholaus Mletsco, Ebirhardus et Symon, fratres, Albertus Twardava et alii quam plures. Actum Wratizlauie, datum per manum domini Ottonis anno domini millesimo ducentesimo lx° tercio v° Idus Aprilis.