- 073 -

1303 (8. stycznia) Graz.

Król Wacław II. Luksemburski jako opiekun synów Henryka V. Brzuchatego potwierdza miastu Wrocław wszystkie jego prawa i swobody.

— Nos Wenceslaus, dei gracia Bohemie ac Polonie rex, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos viros providos advocatum, consules et universos cives Wrat., fideles nostros, per tempus, quoad illustrium filiarum quondam Henrici ducis Wrat. tutele geremus officium, in ipsorum voluntatibus, iuribus et libertatibus, quibuscunque in ipsa civitate vel extra usi sunt, et que privilegiis et aliis legitimis documentis poterunt racionabiliter ostendere, promittimus graciose fovere et favorabillter conservare. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillis majestatis nostre iussimus communiri.

Datum in Grecz a. d. m°cccni sexto Idus Januarii, prime indiccionis, anno regnorom nostrorum Bohemie VI, Polonie vero III.