- 012 -

1242 (10. marca) Środa Śląska, we wtorek po niedzieli Invocavit etc.

Bolesław II. Rogatka książę Śląska dokumentuje że, wraz z przeniesieniem miasta Wrocław na prawo niemieckie, przychody klasztoru w Trzebnicy z wrocławskich karczm i ławek mięsnych oraz czynsze z wrocławskich komór handlowych ulegają likwidacji.

— [I]n nomine saluatoris domini nostri Jhesu Christi amen. Nos B., dei gratia dux Zlesie, notum esse uolumus presentibus et futuris, quod claustro sanctimonialium in TrebnicTrzebnica dedimus viginti marcas et vnam iure perpetuo possidendas de censu kamerarum nostrarum in Wratizlauia pro recompensatione tabemarum et macellarum, quas predicte moniales ab auo(uo) et patre nostro, ducibus Zlesie, Cracouie et Polonie, iure perpetuo habuerunt. In tabernis enim habuerunt XIX marcas, in marcellis uero triginta lapides de sepo, pro quo sepo dedimus duas marcas ad primas XIX tabernarum. Hec enim commutatio facta est propter locationem ciuitatis Wratizlauie, quam iure Teuthonico locauimus, sine qua commutatione predicta locatio nullo modo perduci poterat ad effectum.

Datum anno gratie M°CCXLII secunda feria post dominicam inuocauit me in Nouoforo presentibus hiis, comite BuguzlaoTzschoppe u. Stenzel: Boguzlao, castellano in NemtscheNiemcza, fratre suo R., castellano in Wratizlauia, Lassota, castellano in LegnicLegnica, Jaxa, castellano in GlogouiaGłogów, Theodrico, castellano in RetsenNiegdysiejsza kasztelania w Ryczynie, pow. Oława., Potercone iudice, filiis Conradi, Ottone et Stephane, et aliis multis, qui ibidem tunc temporis affuerunt. Et ut hoc factum stabile et inpermutabile permaneat, sigilli nostri munimine roboramus.