- 058 -

1290 (9. sierpnia).

Książę Henryk V. Brzuchaty potwierdza i transsumuje dokument księcia Henryka III. Białego dotyczącego łożenia Nowego Miasta we Wrocławiu z 9. kwietnia 1263 r.

— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauiensis, notum esse cupimus vniuersis, tam presentibus quam futuris, quod exhibitis nobis ex parte ciuium nostrorum de noua ciuitate sita ante ciuitatem Wratizlauiensem priuilegiis beate memorie domini Henrici, ducis Slesie, Cracouie et Sandomirie, super ipsorum iuribus et confirmacionibus, que de verbo ad verbum perspeximus in hunc modum:
Tu następuje dokument nr 24.
Nos igitur volentes [juribus]Brakuje w oryginale. dictorum ciuium et ciuitatis in nullo penitus derogare, set pocius ipsos cum ciuitate in dictis suis iuribus manutenere, omnia superius predicta et prenotata nostri sigilli munimine confirmamus, et eosdem ciues in suis consuetudinibus persistere volumus omni contradiccionis scrupolo profligato.

Actum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo presentibus fidelibus nostris Symone, castellano de NemixNiemcza, Henzcone de Wisenburc, Nenkero, Palatino Wratizlauiensi, Pakozlao, Schamborio de SiltbercSrebrna Góra, Ludwico prothonotario et Frixschone, notario nostro, cuius manibus quinto Augusti presencia Ydus conscribuntur.