- 013 -

1247 (8. września) Racibórz, w dzień Narodzin NMP.

Książę Śląska Władysław Opolski przeniósł wioskę KoskeZob. dok. nr 4. , podarowaną szpitalowi Św. Ducha we Wrocławiu, na niemieckie prawo lokacyjne.

— In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Innotescat universis tam praesentibus quam futuris, quod nos, dei gracia dux Wlodizaus de Opol, ad petitionem fratrum hospitalis sancti spiritus in Wratislavia conferimus libertatem iuris Theutonici secundum statutum ius in NovoforoŚroda Śląska in villa, quae CoskyZob. dok. nr 4. vulgariter vocatur. Unde volumus et de nostra libera voluntate eisdem fratribus concedimus et domui, quod omne judicium, quodcunque inter homines praefatae villae contigerit, praefatis cedat fratribus et domui. Volumus etiam et de speciali gratia facimus salvo iure aliorum privilegiorum, qvod sive capitalis sententiae, sive alterius majoris injuriae, quae pro nobis in aliis privilegiisZob. dok. nr 11. excipiuntur, in praedicta villa inter homines solummode villae ystius judicium emerserit, cedat plenarie pracdictis fratribus. Si autem contingat homicidium inter hominem praedictae villae et alium extraneum, vel furtum, volumus, qvod pars tertia cedat ad nostram cameram. Ut autem praesens scriptum robur obtineat firmitatis, nec ab aliqvo violenter possit infringi, nostri sigilli munimine fecimus roborari. Testes autem, qvi huic donationi interfuerunt, hi sunt: comes Nicolaus Vachslovizt, Gozlanus Clisire, Destco iudex curiae, Raschiza subcamerarius, Marcus subdapifer, Rainoldus Remgivon, Gothardus notarius, Hrambosch.

Datum Ratibor, anno incamationis Domini M°CC°XLVII° in nativitate Sanctae Mariae virginis.