- 021 -

1261

Książę Henryk III. Biały i jego brat książę Władysław darują miastu i rajcom Wrocławia część wyspy Piasek.

— Anno autem domini MCCLXI predicti duces (Henricus et Wladislaus, duces Slesie,) quo spiritu ducti nesciter, quasi pre ceteris privilegii obliti dederunt ciuitati et consulibus, quoad Arenam quasi contrarium priuilegium in effectu, vt videtur, inter alia, quod eis in minori etate constitutis non modica iniuria facta fuerit per eorum tutores siue predecessores in donacione AreneWyspa Piasek monasterio facta et ideo per suum priuilegium quandam diuisionem Arene facere videntur et partem versus ciuitatem cum suis ortis dant ciuitati et consulibus Wratislauiensibus, aliam vero partem ante et circa monasterium eidem relinquunt. An autem huiusmodi eorum ordinacio temporibus dominorum ducum sortita sit effectum, dubitatur propter scriptas ducalcs confirmaciones Henrici quarti et quinti ducum super tota Arena, creditur autem in effectum deductum tempore spoliacionis cleri sub Johanne rege primo, de quo infra.