- 093 -

1311 (9. listopada) Wrocław.

Książę Henryk VI. Dobry potwierdza miastu Wrocław wszystkie jego prawa i swobody.

— In nomine domini amen. Nos Heynricus, dei gracia dux Slesie dominusque Wratizlauie, ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futororum huius pagine testimonio cupimus peruenire, quod constituti in nostra presenda fideles nostri consules ac vniuersitas ciuium tocius nostre ciuitatis Wratizlauie nobis studiosius ac frequencius supplicantes, quatenus ipsos in eorum priuilegiis ac iuribus, magnis et paruis, singulis et omnibus, a nostris progenitoribus et antecessoribus erogatis super eorum ac ciuitatis nostre iuribus dignaremur confouere eciam et tenere. Nos vero gestientes pocius augmentare eorum iura quam minuere necnon pensantes ipsam ciuitatem nostram Wratizlauiam fore caput, a quo tamquam ab origine aliis ciuitatibus nostris iusticia debeat emanare, precibusque iustis et honestis nostrorum fidelium ciuium gratuite inclinati de innata nobis clemencia ac bona voluntate siugula ac omnia eorum iura, magna et parua cum priuilegiis ipsis pro vtilitate, commodo et honore nostre ciuitatis a progenitoribus nostris et antecessoribus concessa seu donata laudamus, grata ac rata habere promittimus necnon per nos et nostros successores ipsa volumus inviolabiliter obseruari. In cuius confirmacionis et fruitionis maiorem euidenciam et robur amplius presenda scribi fecimus et appensione nostri sigilli firmiter communirr.

Actum et datum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo vndecimo presentibus fidelibus nostris Fritzchone de Waldou, Hermanno de Eychelborn, Jenlino de Porsnitz, Heynzcone de Danyelwitz, militibus, Heynrico de Waldou, Heynrico de Rydeburg et domino Johanne, capellano nostro, plebano de Schoneych, per quem presenda feria tercia proxima ante diem beati Martini episcopi sunt confecta.