- 015 -

1250

Wrocławski książę Henryk III. Biały powiększył darowiznę swego brata księcia Bolesława II. Rogatki dla szpitala Św. Ducha we Wrocławiu, którą ten poczynił w intencji zbawienia duszy ich ojca Henryka II. Pobożnego poległego w bitwie z Tatarami, tak, że teraz szpital ten posiadać miał całą wioskę Karczyce, którą też przy okazji przeniósł na niemieckie prawo osadnicze.

— In nomine Jesu Christi amen. Quoniam, que sita sunt in tempore, vna cum tempore corruunt et labuntur, sapientum sanxit auctoritas priuilegia litterarum apicibus insigniri, vt stabilium gestorum sint monimenta et recordationes. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slesie, notum esse volumus vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis, quod nos confirmamus donationem fratris nostri, ducis Boleslai, quam contulit hospitali sancti spiritus in Wratislauia pro remedio felicis memorie patris nostri H[enrici], qui ob sanguinem Christianorom occubuit in prelio Tartarorum. Nos uero eidem proposito firmiter accedentes residuam partem ex integro prefate domui confirmamus; haereditatem videlicet totam, quae Kertyci wlgari nomino appellatur, hereditario iure libere nec non incommutabiliter possidendam, et hec tum pro salute anime nostre antecessorumque nostrorum tum pro summa pecunie, quam ab eadem domo recepimus, et hec nostre necessitatis instantia exigente. Summa vero pecunie pretaxata marcas continet quinquaginta. Preterea erit in arbitrio domus, ut predicta hereditas sub iure Teutonico collocetur, exactionibus etiam aut aliis serviciis ipsam nolumus per quemquam agrauari; sed si quid ibi questionis orta (!) fuerit, liberi sint cultores eius ab omnibus citacionibus et iudiciis; nostro tantum iudicio respondebunt. In cuius rei argumentum presentem paginam conscribi fecimus, ut nostre donationis index fieret et firma testis. Et ne quis violentus hanc infringere conetur, ipsam nostri sigilli munimine dignum duximus roborandam horum testium in presentia, quorum nomina sunt hec: comes Mrozco, castellanus de RecinNiegdysiejsza kasztelania w Ryczynie, pow. Oława. , comes Boguslaus, castellanus de NemiczNiemcza, Albrehtus, castellanus Wratislauiensis, Johannes, filius Stephani Magni, Conradus notarius Wratislauiensis, Pribech, castellanus de VrazNiegdysiejsza kasztelania w Urazie, pow. Trzebnica. , magistcr Gozuinus, canonicus Wratislauiensis, comes Michael de Crasicz, comes Olricus, subpincerna, Detzco, subdapifcr, Paulus Slupouicz et Stanizlaus, subcamerarii, Laurencius, claviger Wratislauiensis, Joannes Voda, qui et sigillum apposuit, et alii quam plures. Acta sunt anno incarnationis dominice M°C°C°L°.