- 082 -

(1308-1315) [Wrocław].

Rada Wrocławia wypowiada się w sprawie dwóch swoich obywateli.

— Omnis communioW rękopisie: collegio. virorum ac mulierum ciuitatis Wratizlauiensis et districtus exultat cum gaudio invicem gratulantes pro eo, quod nobis participastis ius Maydeburgense, quoniam sicut ex fonte saturisante * * riui collaterales effluunt originaliter et emanant, sic ius Maydeburgense et iusticia tamquam ap apice emanauit; ideoque ad vestramBrakuje tu słowa: sapienciam. recurrimas tamquam ad dominos elegantes petentes humiliter, quatenus, cum sitis veritatis cultores et iusticie amatores, dignemini nostris conciuibus Wich[manno] et Petro [de Richenbachz Dzierżoniowa], qui non habent agere cum ciuibus NysenensibusObywatele Nysy, nisi boni, nec ad eos dinoscitur pertinere, in singulis et in omnibus nostris negociis et precipue in iuribus promouere et eciam confouere, reordinare bona eorum, et ne a vestris conciuibus indebite suis bonis priuentur iuris pretermisso ordine, et quia iusticia est reddere vnicuique, quod suum est, denuo rogamus, vt predictos nostros conciues Wich[mannum] et Pe[trum] eadem iusticia perfrui permittatis, regraciamur, quod aliquam partem sue pecunie habuerunt nostri conciues consilio et auxilio mediante, et si quod absit talis pecunia non rehaberi posset, ex tunc nos oportet conqueri domine nostre ducisse marchionisse, quamvis invitissime faceremus.