- 011 -

1239 (24. września) Racibórz.

Mieszko II. Otyły, książę na Opolu i Raciborzu, wypełniając ostatnią wolę swego ojca, księcia Kazimierza I. Opolskiego, podarował szpitalowi Św. Ducha we Wrocławiu wioskę Chróścina nieopodal Skorogoszczy i uwolnił ją od ciężarów prawa polskiego.

— In nomine domini amen. Nos Mesco, dei gracia dux Opoliensis, notum esse volomus praesentibus et futuris, qvod dilectissimus pater noster Kazimirus, dei gratia dux Opoliensis, in extrema egritudine positus nobis et dilectissimae matri nostrae mandavit testamentaliter, ut villam, qvae vulgariter CroschinaObecnie Chróścina, później Weisdorf, Weißdorf, w pow. Brzeg. vocatur, ob remedium animae suae hospitali st. spiritus in Wratislavia liberaliter confcrremus. Nos vero paternae jussioni, sicut decet, obedientes dictam hereditatem cum suis pertinentiis de consensu et praecepto dilectae matris nostrae dominae Violae et dilecti fratris nostri, iunioris ducis Vladislai, dicto hospitali contulimus perpetuo possidendam mandantes comiti Jarislao, subdapifero nostro, ut dictam haereditatem cicrumiens limitaret, prout antiqvitus fuerat limitata. Praedictus vero Jarislaus coram nobis et matre nostra tales eidem hospitali sancti spiritus in saepe dicta hereditate fassus est limites assignasse, de gadibus videlicet ScarbissonSkarbiszów w pow. Brzeg. juxta gades SchurgastSkorogoszcz w pow. Brzeg. ac deinde usqve ad gades villae cruciferorum, qvae dicitur Bavegori, inde vero procedendo iuxta foveas balgarinas usque ad pratum Gozissconis, inde usqve ad tumulum Petri ac deinde usqve ad locum, ubi confluunt Nissa et Nisza. Dedimus autem dictae villae et hominibus ibidem locatis, sive fuerint Theutonici sive Poloni, talem libertatem, qvod ad nulla penitus servitia ducalia vel exactiones tenebuntur, ex quibus hic nominatim duximus exprimenda videlicet socolnici, pouoz, venatores, bobrovnici, poduodi, poradlne neqve ad aliqva jura, qvocunqve vocabulo nominentur, dictam villam volumus esse obligatam nobis vel nostris successoribus. Volumus etiam, qvod omne judicium, qvod ibidem fuerit judicatum praefato cedat hospitali cxceptis capitalibus causis, qvae nostro cedent iodicio, nec ad aliqva citabuntur iudicia praeter ad nostrum, et cum sigillo aunuli nostri. Ut autem haec donatio perpetuae robur firmitatis habeat, praesentem paginam nostro sigillo roboramus.

Actum in Ratibor anno domini M.CC.XXX.IX. praesentibus his, iudice nostro comite Predborio, amita nostra domina Rychza, uxore nostra domina Judita, filia ducis Conradi, Ottone camerario, Bertoldo camorario ducissae, Chorchone subpincerna, Jaroslao subdapifero, Nicolao Godissn Lascario, Petro filio Solesse, comite Godino. Datum per manum magistri Stephani, notarii nostri, VIII. Calendas Octobris.