- 026 -

1264 (28. czerwca).

Wrocławski biskup Tomasz I. zamienił szpitalowi dziesięciny we wioskach pod Złotoryj± i Oław± na dziesięciny z Łowęcic.

— In nomine domini amen. Nos Thomas, dei gratia Vratisiauiensis episcopus, notum esse volumus uniuersis, quod olim temporibus nostri antecessoris, felicis recordacionis Laurencii episcopi, sic per arbitrium quorumdam uirorum honestorum fuerat dispositum, quod in quibusdam uillis circa Aureum MontemZłotoryja sitis, de quolibet manso hospitale sancti spiritus situm in Vratislauia debebat percipcre unum cribrum annone et similiter in quibusdam uillis circa OlauiamOława, super quo negocio de peticione Domini Vincencii, prepositi eiusdem hospitalis, et de consensu Stephani, abbatis sancte Marie, et sui capituli taliter est per nos dispositum: Predictus V[incencius] prepositus cum multis annis de predictis cribris nullum uel paruum potuisset habuisse commodum, dicto iuri suo in manus nostras renuncciauit libere et absolute; nos autem dictum ius in recepcione prefati cribri contulimus canonicis nostris, capitulo Vratislauiensi, ut illud habeant in perpetuum pro canonicis residentibus vna cum donacione nostra majori, quam eis contulimus in predictis villis in annona circa Aureum Montem. In rccompensacionem autem predicti cribri cum assensu capituli nostri contulimus prefato hospitali decimam nobis perdnentem in LoueticŁowęcice pow. ¦roda ¦l±ska, que erat predicti hospitalis decime coniuncta, quam decimam habebamus in illa terra, quam quidam camerarius ducis Voyceh Jezoro possederat. Et ut hec perpetua sint et quieta, litteram presentem sigillis, nostro videlicet et nostri capituli, fecimus communiri. Datum anno domini M.CC. LX. quarto V Kalendas Augusti in presencia talium: domini Stephani, abbatis sancte Marie, et quorumdam fratrum suorum, item domini Nicolai, decani Vratisiauiensis, domini Thome, archidiaconi Opoliensis, Mileii, archidiaconi Legnicensis, Eccardi, Leonardi et alterius Leonardi, canonicorum Vratislauiensium. Scripta per manum Alberti, scriptoris nostri.