- 037 -

1271 (31. grudnia) Wrocław

Książę Henryk IV. Probus udziela miastu Wrocław zezwolenia na budowę 16 ławek chlebowych, z których to przychody przeznaczone być mają na budowę i utrzymanie mostów.

— In nomine domini amen. Sapienti factum est consilio, ut vertibilitati temporis, que de sui natura obliuionem parit et calumpniam, occurrant testimonia scripturarum, quarum informatione ueritatis cognicio facilius elucescat. Nos igitur Heinricus, dei gracia dux Slesie, tenore presencium profitemur, quod de paterna beniuolentia, qua inclite recordationis karissimus pater noster dilectos ciues Wratislauienses gratiose semper fouit et manutenuit, accipientes exemplarem formam et consimilem voluntatem eisdem ciuibus nostris deuocione et rationabilitate peticionis ipsorum moti concedimus et donamus, ut auctoritate presentium edificare valeant et debeant sedecim stationes, in quibus panes vendi consueuerunt, volentes, ut omnem censum de hiis prouenientem perpetuo recipiant et in opus et facturam poncium redigant et conuertant. Pro cuius rei testimonio et memoria sempiterna presens instrumentum eis dedimus de nostro iussu confectum et sigilli nostri munimine roboratum.

Datum Wratizlauie anno domini m°cc°lx°x° primo in vigilia circumcisionis domini presentibus infrascriptis, videlicet domino Themone, iudice curie, domino Petro, prothonotario nostro, domino Symone Gallico, domino Eberhardo, magistro Vlrico, canonico Wratizlauiensi, et aliis quam pluribus fidedignis.