- 075 -

1305 (18. sierpnia) Norymberga.

Niemiecki król Albrecht I. Habsburg oraz czeski król Wacław II. Luksemburczyk zawierają układ w sprawie sądownictwa arbitrażowego odnośnie Ziemi Wrocławskiej (z porozumienia norymberskiego).

— Nos Albertus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus, ad universorum notitiam tenore presencium volumus pervenire, quod super discordia, que inter nos ex una parte et illustrem quondam Wenceslaum, Bohemie Polonieque regem, ex altera vertebatur, dum advixit, cum eius filio, illustri Wenceslao, Bohemie Polonieque rege, avunculo et principe nostro charissimo, concordie, quam cum eo cunctis diebus vite nostre servare bona fide promittimus, devenimus unionem: — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — Promittimus insuper super terris, hominibus, bonis et iuribus terre Vratislaviensis stare dictis et ordinationibus spectabilium virorum Bertoldi, comitis de Henneberg et Burkkardi, burggravii de Magdeburg, per nos et predictum Wenceslaum, Bohemie et Polonie regem, avunculum nostrum, ad hoc concorditer electorum. — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — — Datum apud Nürnberg XV Calendas Septembris, indictione III, anno domini 1305, regni vero nostri anno octavo.