- 202 -

1351 (9. listopada) Wrocław.

Karol IV. Luksemburski król Niemiec (Rzymski) i Czech zapewnia radę miasta Wrocławia, że jego dług w wysokości tysiąca trzystu pięćdziesięciu grzywien groszy praskich polskiej miary, który poręczyły różne osoby, będzie zwrócony z nowych przychodów na weichbildach wrocławskim, średzkim, kłodzkim i ząbkowickim etc.

— Karolus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, notum facimus tenore presencium vniuersis, quod nos fidelibus nostris dilectis . . consulibus ciuitatis Wraczlauiensis nomine ciuitatis eiusdem in mille trecentis et quinquaginta marcis grossorum Pragensium Polonici numeri, pro quibus se ex parte nostri apud certas personas obligarunt et constituerunt fideiussores, tenemur et existimus obligati, volentesque eos de huiusmodi fideiussionis onere penitus releuare et seruare indempnes predictis . . consulibus pro se et ciuitati Wraczlauiensi predicta deputamus et assignamus vniuersas et singulas pecunias de precariis et exaccionibus per nos de nouo impositis sev alias quomodocunque prouenientes et prouenire valentes in districtibus WraczlauiensiWrocław, NouiforensiŚroda Śląska, GlaczensiKłodzko et FrankinsteinensiZąbkowice Śląskie per eos tollendas, percipiendas et leuandas integraliter et ex toto; ita tamen, quod de eisdem pecuniis pretactam mille trecentarum quinquaginta marcarum summam ante omnia soluere teneantur, et quidquid facta huiusmodi solucione residuum fuerit, pro nostris vsibus reseruare, et si fortassis per obliuionem vel importunitatem impetrancium aut alio quocumque modo personis quibuscunque pecunias aliquales per quascunque literas in antea deputauerimus super precariis et obuencionibus supradictis, volumus et decernimus, quod huiusmodi litere viribus omnino careant et nullius existere debeant roboris vel momenti et ad eos prefati . . consules absque indignacionis nostre offensa se quomodolibet conuertere sev earundem pretextu quidquam soluere minime tenebuntur presencium sub nostro sigillo testimonio literarum.

Datum Wraczlauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo IX° die mensis Nouembris, regnorum nostrorum anno sexto.