- 210 -

1354 (12. lipca) Praga.

Karol IV. Luksemburski król Niemiec (Rzymski) i Czech zezwala całej szlachcie i wszystkim mieszkańcom weichbildu wrocławskiego i ¶redskiego, którzy posiadaj± na terenie księstwa wrocławskiego swe dobra dziedziczne, aby zmienić im status na czynszowe celem zakładania wiosek chłopskich etc.

— Karolus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, vniuersis et singulis nobilibus et incolis districtuum necnon ciuibus ciuitatum nostrarum Wratislauiensis et Nouiforensis¦roda ¦l±ska, fidelibus nostris dilectis, graciam regiam et omne bonum!
Congruum et racioni consonum arbitramur, si ad ea, que terre nostre augmentum, commodum et profectum respiciunt, nostre liberalitatis graciam beniuole concedamus; vobis igitur et cuilibet vestrum, ut bona vestra allodialia in districtibus Wratislauiensi et Nouiforensi personis quibuslibet in emphiteosim locare et ut super dictis vestris bonis allodialibus ville de nouo constuii et plantari pro terre augmento et communis boni utilitate in ea tamen libertate, sicut huiusmodi bona vestra allodialia fore noscuntur, de presenti plenam et liberam ex certa nostra sciencia et de innate nobis benignitatis clemencia tenore presencium concedimus facultatem promittentes locaciones, construcciones et plantaciones huiusmodi bonorum allodialium in omnibus punctis et articulis, sicut in contractu exprimi debent, in literis sub sigillo ducatus et terre nostre Wratislauiensis nos ratas et gratas perpetuo habituros presencium sub nostre maiestatis sigillo testimonio literarum.

Datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, indiccione vıı ııı° Idus Julii, regnorum nostrorum Romanorum anno nono, Boemie vero octauo.