- 203 -

1352 (25. stycznia) [OłomuniecCzes.: Olomouc, niem.: Olmütz; miasto w Rep. Czeskiej.].

Wójt Ogerius, rajcy, ławnicy i przysięgli obywatele miasta Ołomuniec ogłaszają, że będą zachowywać praw otrzymanych od miasta Wrocławia na polecenie Karola Luksemburskiego, króla Rzymskiego (Niemieckiego) i Czech oraz Jana Luksemburskiego, margrabiego Moraw, oraz, że po pouczenia prawne zamierzają zwracać się do Wrocławia etc.

— Nos, Ogerius advocatus, consules, scabini iuratique cives, qui iam actu sumus, aut nos, consules scabini iurati cives, qui pro tempore erimus in futuro totaque civium universitas civitatis Olomucz tenore presencium recognoscimus universis, quod, quia legales et famosi viri, consules, scabini et iurati de consensu tocius universitatis civitatis Wratislavie iuxta mandatum invictissimi domini Karoli, Romanorum regis, semper Augusti et Boemie regis, necnon ad instanciam precum rerenissimi domini nostri, domini Iohannis, marchionis Moravie, iura municipalia, leges, consuetudines et gracias, tam in scripto quam extra scriptum habita et in posterum habenda, nobis et civitati nostre predicte in specialis consolacionis tripudium inpartiri favorabiliter sunt dignati, ut in eisdem, dum et quociens ambiguitas eorundem insurgeret, recursum et respectum et reportacionem iugiter cum tota perfruicione sine ministracione predictorum iurium aliis civitatibus porrigenda habere debeamus, promittentes bona et sincera nostra fide nostro et omnium iuratorum et singularium personarum nomine prelibatis consulibus et scabinis et iuratis, in premissis a quolibet premissorum perpetuatis temporibus, secundum iuris formam parere et firmiter obedire, sic quod de quolibet iure, consilio aut gracia in antea requirendis vigintiquatuor et notario ipsorum quatuor grosses regales sine diminucione et renitencia solvere debeamus. In cuius rei testimonium presentes literas sigillo nostro maiori dedimus roborari.

Datum, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo II feria quarta in die conversionis sancti Pauli.