- 240 -

1364 (10. maja) BudziszynBautzen (G. Łużyce, D).

Karol IV. Luksemburski, cesarz rzymski (niemiecki), król Czech etc. dokumentuje, że na prośbę księcia Bolka II. Świdnickiego, uwalnia strzegomskich kupców z ceł w mieście Wrocław, podobnie, jak to mają ci ze Świdnicy i Lwówka Śląskiego etc.

— Carolus quartus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper Augustus, Bohemiae rex, dilectis sibi capitaneo, magistro consulum, consulibusque ac thelonariis Wratislaviensibus, qui quo tempore fuerint, fidelibus suis dilectis, gratiam suam et omne bonum. Fideles dilecti, quia dilectis nobis ciuibus ac mercatoribus singulis de StrigoniaStrzegom ad supplicis petitionis instantiam illustris Bolconis, ducis Swidnicensis, principis et sororii nostri dilecti, gratiam fecimus, quod ipsi cum eorum mercibus, rebus et bonis civitatem nostram Wratislauiensem intrare et exire possint libere absque exactione thelonii et impedimento quolibet, sicut ciuitates SuidnizŚwidnica et LembergLwówek Śląski eandem gratiam a nobis habere dignoscuntur, prout in literis nostris, quas eis desuper meminibus dedisse, plenius continetur; quocirca fidelitati vestre precipimus et mandamus seriose, quatenus dictos cives et mercatores de Strigonia in dicta nostra gratia impedire nullatenus debatis, sicut nostram gratiam volueritis conservare.

Presentium sub imperialis nostre majestatis sigillo testimonio literarum datum Budissin anno domini 1364, indictione secunda, sexto Idus Maii regnorum nostrorum anno decimo octavo, imperii uero decimo.